라틴어 문장 검색

contingere passim adfarique licet.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:78)
quod bibimus passim Rhodanum, potamus Orontem;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:79)
et ut a levioribus incipiam, primum, quod ad omnem rationem vitae non solum agricolationis sed cuiusque disciplinae prudentem delectant impensius ea, quae propriis generibus distinguuntur, quam quae passim velut abiecta et quodam acervo confusa sunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 2:2)
nonnulli pellem serpentis obtritam cum vino miscent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 3:2)
Vulgaribus equis passim maribus ac feminis pasci permittitur, nec admissurae certa tempora servantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 3:1)
Tantum cura adhibebitur, ut et amplo et calido loco cum matre versetur, ne aut frigus adhuc infirmo noceat, aut mater in angustiis eum obterat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 12:3)
Solet etiam vitiosi splenis dolor eas infestare, quod accidit, cum siccitas magna provenit, et, ut Bucolicum loquitur poema, Strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 8:1)
Pulli vero facilius sub matribus pinguescunt, si iam firmis, prius quam subvolent, paucas detrahas pinnas, et obteras crura, ut uno loco quiescant, praebeasquc copiosum cibum parentibus,quo et se et eos abundantius alant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 11:3)
per quos festucae surculique in vivariis passim spargendi sunt, ut colligere possint aves, quibus nidos construant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 7:2)
Nam abaequinoctio verno sine cunctatione iam passim vagantur, et idoneos ad fetum decerpunt flores, atque intra tecta comportant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 18:2)
Nox per diversa inquies, cum barbari festis epulis, laeto cantu aut truci sonore subiecta vallium ac resultantis saltus complerent, apud Romanos invalidi ignes, interruptae voces, atque ipsi passim adiacerent vallo, oberrarent tentoriis, insomnes magis quam pervigiles.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장1)
ceteri passim trucidati.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장11)
passim silentia et gemitus, nihil compositum in ostentationem;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장7)
quinquaginta hominum milia eo casu debilitata vel obtrita sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 63장3)
ceterum sub recentem cladem patuere procerum domus, fomenta et medici passim praebiti, fuitque urbs per illos dies quamquam maesta facie veterum institutis similis, qui magna post proelia saucios largitione et cura sustentabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 63장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION