라틴어 문장 검색

Ad escam non expedit instituere vineta, nisi cum tam suburbanus est ager, ut ratio postulet inconditum fructum mercantibus velut pomum vendere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 1:2)
Post feturam deinde longinquae regionis opilio villicus fere omnem sobolem pastioni reservat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 13:1)
suburbanae, teneros agnos, dum adhuc herbae sunt expertes, lanio tradit, quoniam et parvo sumptu devehuntur, et iis submotis, fructus lactis ex matribus non minor percipitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 13:2)
Nam per se hordeum, vel fresa cum faba cicercula sumptuosior est, quam ut suburbanis regionibus salubri pretio possit praeberi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 22:3)
Atque ubi caprae primum comparantur, melius est unum gregem totum, quam ex pluribus particulatim mercari, ut nec in pastione separatim laciniae diducantur, et in caprili maiore concordia quietae consistant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 5:2)
Nam suburbanis lactens porcus aere mutandus est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 4:2)
Mox de villaticis pastionibus, quae continent volucrum pisciumque et silvestrium quadrupedum curam, sequenti volumine praecipiemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 13장 3:2)
Quippe villaticae pastiones, sicut pecuariae, non minimam colono stipem conferunt, cum et avium stercore macerrimis vineis et omni surculo atque arvo medeantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 2:1)
Quare de hoc quoque genere pastionis dicendum censui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 2:4)
Verum suburbanis locis, ubi a matre pulli non exiguis pretiis veneunt, probanda est aestiva educatio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 9:2)
Sed hoc suburbanis locis facere non possunt, quoniam intercipiuntur variis aucupum insidiis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 2:2)
Atque haec villatica pastio finem praesenti disputationifaciat, ne immodico volumine lectorfatigetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 16:1)
quas et ipsas, Publi Silvine, villaticas pastiones iure dixerim;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 머리말 1:2)
Et quoniam situm pastionum atque etiam genera pabulorum exposui, nunc de ipsis receptaculis et domiciliis examinum loquar.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 7:3)
Itaque quibus locis post veris tempora flores idonei deficiunt, negat oportere immota examina relinqui, sed vernis pastionibus absumptis in ea loca transferri, quae serotinis floribus thymi et origani thymbraeque benignius apes alere possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION