라틴어 문장 검색

unde fama eius evecta insulas et proximas provincias pervagata per Italiam quoque celebrabatur, avebantque visere, quis ille tot per annos opes nostras sprevisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 36장2)
impetu pervagatum incendium plana primum, deinde in edita adsurgens et rursus inferiora populando, antiit remedia velocitate mali et obnoxia urbe artis itineribus hucque et illuc flexis atque enormibus vicis, qualis vetus Roma fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장4)
tum vero patentibus locis grande et atrox spectaculum:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 2:2)
tum vetustissimus quisque castigare credulitatem suam, metum ac discrimen ostendere si cum exercitu Cae- cina patentibus campis tam paucas cohortis circumfudisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 19장3)
Forte inter Padum viamque patenti campo duae legiones congressae sunt, pro Vitellio unaetvicensima, cui cognomen Rapaci, vetere gloria insignis, e parte Othonis prima Adiutrix, non ante in aciem deducta, sed ferox et novi decoris avida.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 43장1)
Verona potior visa, patentibus circum campis ad pugnam equestrem, qua praevalebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 8장2)
sistere tertiam decimam legionem in ipso viae Postumiae aggere iubet, cui iuncta a laevo septima Galbiana patenti campo stetit, dein septima Claudiana, agresti fossa (ita locus erat) praemunita;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장3)
et cuncta pro hostibus erant, donec legio unaetvicensima patentiore quam ceterae spatio conglobata sustinuit ruentis, mox impulit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 78장5)
nouissime contrectandae pecuniae cupidine incensus, saepe super immensos aureorum aceruos patentissimo diffusos loco et nudis pedibus spatiatus et toto corpore aliquamdiu uolutatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 42장 1:5)
Conuiuia agitauit et ampla et assidua ac fere patentissimis locis, ut plerumque sesceni simul discumberent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 32장 1:1)
Igitur Dareus, qui in patentibus campis decernere optabat, armari militem iubet aciemque disponit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 6:2)
Namque perpetua vallis iacet usque ad mare Caspium patens, quo terrae eius velut brachia excurrunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 21:1)
qui tenet undisonam Psamathen semperque patentem Taenaron Euphemus, mollique a litore Pellae
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 390:1)
hic geminae aeternum portae, quarum altera dura semper lege patens populos regesque receptat;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 877:1)
addita iamque fretis repetens freta iamque patentes Cyaneas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 91:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION