라틴어 문장 검색

Maior, collegis ut par sit ad omnia regis, Quicquid habet census, dat eis sicut intimus eius, Plus aliis factus sibi consiliarius aptus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:8)
Quam traxisse moras longae regionis ad (h)oras Eius amica dolens, comitemque relinquere nolens, Mittit collegam, sibi quae se nunciet egram, Nec fore cuiusquam sibi spem medicaminis usquam, Idque referre monet, si cor sibi simia donet, Arte salutari sic se cito posse iuuari.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:5)
Hic reputans secum, collegam fallat at aequum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:4)
Et dixit unusquisque ad collegam suum: " Venite, et mittamus sortes, ut sciamus quare hoc malum sit nobis ". Et miserunt sortes, et cecidit sors super Ionam.
(불가타 성경, 요나서, 1장7)
DOMINO SUO PATRICIO SYMMACHO BOETIUS
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 1:1)
Hunc Marcellus collega et plerique magistratus consecuti sunt. Cn.
(카이사르, 내란기, 1권 14:3)
et cum se rapido fessam proiecerat aestu, patricius roseis pavonum ventilat alis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:68)
patricius, consul maculat quos vendit honores;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:316)
nil optimus ille divorum toto meruit felicius aevo, quam quod Romuleis victor sub moenibus egit te consorte dies, cum se melioribus addens exemplis civem gereret terrore remoto, alternos cum plebe iocos dilectaque passus iurgia patriciasque domos privataque passim visere deposito dignatus limina fastu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:18)
laetatur eques plauditque senator votaque patricio certant plebeia favori.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:33)
filius, collega imperii, consors tribuniciae potestatis adsumitur omnisque per exercitus ostentatur, non obscuris, ut antea, matris artibus, sed palam hortatu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장5)
simul praetorii praefectus Aelius Seianus, collega Straboni patri suo datus, magna apud Tiberium auctoritate, rector iuveni et ceteris periculorum praemiorumque ostentator.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 24장4)
Ceterum Tiberius nomine Germanici trecenos plebi sestertios viritim dedit seque collegam consulatui eius destinavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장1)
nihil ad veterem et patriciam Sulpiciorum familiam Quirinius pertinuit, ortus apud municipium Lanuvium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 48장2)
et quantum superesse ut collega dicatur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION