라틴어 문장 검색

nec esset in rebus humanis superior vel inferior, quod est amicitiae proprium.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:30)
Ita natura mentibus humanis, ab ipso exordio amicitiae et caritatis impressit affectum, quem interior mox sensus amandi quodam gustu suavitatis adauxit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:31)
At post lapsum primi hominis, cum refrigescente caritate cupiditas subintrasset, fecisset que bono communi privata praeponi amicitiae caritatis que splendorem avaritia invidia que corrupit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:32)
Tunc boni quique inter caritatem et amicitiam distinxerunt;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:34)
Amicitia itaque quae sicut caritas inter omnes primum et ab omnibus servabatur, inter paucos bonos naturali lege resedit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:37)
qui, videntes a multis sacra fidei ac societatis iura violari, arctiori se dilectionis et amicitiae foedere constrinxerunt;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:38)
Verum his in quibus omnem virtutis sensum oblitteravit impietas, ratio quae in eis exstingui non potuit, ipsum amicitiae et societatis affectum non reliquit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:1)
Sic amicitiam quam natura instituit, quam roboravit usus, legis auctoritas ordinavit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:6)
Manifestum proinde est amicitiam naturalem esse sicut virtutem, sicut sapientiam, et caetera quae propter se, quasi bona naturalia, et appetenda sunt et servanda;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:7)
Sed pace tua dico, non congruum mihi videtur, quod amicitiae sapientiam adiunxisti, cum inter illas nulla sit comparatio.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:21)
amicitia quae desinere potest, numquam vera fuit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:35)
Amicitiam etiam nec subsistere quidem sine caritate, satis super que monstratum est.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:36)
Cum igitur in amicitia et aeternitas vigeat, et veritas luceat, et caritas dulcescat, utrum nomen sapientiae tribus his debeas abrogare, tu videris. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:37)
Dicam ne de amicitia quod amicus Iesu Ioannes de caritate commemorat:
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:39)
Deus amicitia est?
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION