라틴어 문장 검색

Valerius Martialis Prisco suo S. Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni desidiae;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr1)
unde ipse in bucolicis Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae (9.28). amissis ergo agris Romam venit et usus patrocinio Pollionis et Maecenatis solus agrum quem amiserat meruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr18)
hoc enim solummodo portus, quod illi insula anteposita est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 15912)
et quidam volunt hoc secundum veterem caerimoniarum ritum adverti debere, quod flamini Diali mensa inanis non anteponebatur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7063)
nam cum dicit 'qui dapibus mensas onerent et pocula ponant', et alibi et vina reponite mensis, quid aliud ostendit, quam mensam vacuam non antepositam Aeneae, quem ubique omnia sacerdotia inducit habuisse?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7064)
praetenta anteposita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6921)
"Quis non intellegat male sanos et vanae et perditae mentis in ista desipere et ipsam errantium turbam mutua sibi patrocinia praestare?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:28)
unde et amicitia exsistebat et iustitia atque aequitas, eaeque et voluptatibus et multis vitae commodis anteponebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 29:3)
quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut ais, sapientissimum iudicavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 12:1)
ego vos hortari tantum possum, ut omnibus rebus humanis anteponatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 22:8)
sin vero erunt aliqui reperti qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui honores magistratus imperia potestates opes amicitiae non anteponant, ut, cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera ius amicitiae, non multo illa malint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 80:4)
ubi enim istum invenias, qui honorem amici anteponat suo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 81:2)
numquam se ille Philo, numquam Rupilio, numquam Mummio anteposuit, numquam inferioris ordinis amicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 88:3)
Quod si fuit in re publica tempus ullum, cum extorquere arma posset e manibus iratorum civium boni civis auctoritas et oratio, tum profecto fuit cum patrocinium pacis exclusum est aut errore hominum aut timore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 2:2)
iam neminem antepones Catoni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION