라틴어 문장 검색

nam facultatum inter germanos prius lite sopita iam qui nascuntur ex fratribus nihil invicem controversantur, et hinc saepe caritas in patruelibus maior, quia desistit simultas a divisione nec cessat affectus a semine, secundus nobis animorum nexus accessit de studiorum parilitate, quia idem sentimus culpamus laudamus in litteris et aeque nobis quaelibet dictio placet improbaturque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 1:3)
nam patrueli paterno caelibi intestatoque defuncto per agnationis praerogativam succedere parat, nisi tamen coeptis factiosa vis obviet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Petronio suo salutem 3:2)
Hic Constantinum filium ex concubina Helena creatum imperatorem Galliarum reliquit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VIII.6)
itaque cum in ipsum et innocentia tutum et magistratu, in quo erat, impetus fieri non posset, flexere iras in C. Sempronium, patruelem Atratini, eique ob ignominiam Volsci belli adiutore collega M. Canuleio diem dixere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 476:1)
neque obscuri generis homines sed clari inlustresque, Corbis et Orsua, patrueles fratres, de principatu civitatis quam Ibem vocabant ambigentes, ferro se certaturos professi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 322:1)
et Masinissa, audita morte patrui, dein nece fratris patruelis, ex Hispania in Mauretaniam - Baga ea tempestate rex Maurorum erat - traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 410:1)
ita recuperato regno paterno Masinissa, quia sibi adversus Syphacem haud paulo maiorem restare dimicationem cernebat, optimum ratus cum fratre patruele gratiam reconciliare, missis qui et puero spem facerent, si in fidem Masinissae sese permisisset, futurum eum in eodem honore quo apud Galam Oezalces quondam fuisset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 419:2)
pro fratre germano, non patrueli se petere aiebat, pro legato et participe administrandi belli;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 102:1)
ego illam volo hodie facere libertam meam, mihi concubina quae sit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 437)
Scitam hercle opinor concubinam hanc.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 445)
nam unum conclave, concubinae quod dedit miles, quo nemo nisi eapse inferret pedem, in eo conclavi ego perfodi parietem, qua commeatus clam esset hinc huc mulieri;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 133)
nam meus conservos est homo haud magni preti, quem concubinae miles custodem addidit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 136)
Nempe tu istic ais esse erilem concubinam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 3158)
Haec mulier, quae hinc exit modo, estne erilis concubina Philocomasium, an non est ea?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 58)
tam east quam potis nostra erilis concubina.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 5118)

SEARCH

MENU NAVIGATION