라틴어 문장 검색

Sed ecce siderum ordinatis ambagibus per numeros dierum ac mensuum remeans annus, post mustulentas autumni delicias ad hibernas Capricorni pruinas deflexerat et assiduis pluviis nocturnisque rorationibus sub dio et intecto conclusus stabulo continuo discruciabar frigore, quippe cum meus dominus prae nimia paupertate ne sibi quidem, nedum mihi posset stramen aliquod vel exiguum tegimen parare, sed frondoso casulae contentus umbraculo degeret.
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:4)
Eius mirandam speciem ad vos etiam referre conitar, si tamen mihi disserendi tribuerit facultatem paupertas oris humani, vel ipsum numen eius dapsilem copiam elocutilis facundiae subministraverit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:4)
paupertatem meam non taceo:
(ARCHIPOETA, I142)
paupertatis premor peste
(ARCHIPOETA, II73)
saepe de miseria meae paupertatis
(ARCHIPOETA, IV77)
Nam a quodam suae propriae gentis homine constuprata, demum palam deprehensa, de monasterio, imperio Karoli regis, deiecta, in paupertate et miseria leto tenus vituperabiliter vitam duxit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 15 18:12)
Quod ne meae potius neglegentiae deputetur, qui episcopalem sarcinam Hippone sustineo, tuae magnificentiae non tacendum putavi.
(아우구스티누스, 편지들, 23. (A. D. 413 Epist. LXXXVI) Domino Eximio et In Christi Caritate Vere Meritoque Honorabili Ac Suspiciendo Filio Caeciliano Augustinus Episcopum In Domino salutem3)
Multo ergo liquidius et securius in hoc amatur Christiana paupertas, in quo nulla rerum ampliorum potest putari cupiditas.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 7:9)
Sed rursus etiam illae quae aliquid esse videbantur in saeculo, non habeant fastidio sorores suas quae ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 6:2)
Sane, quem ad modum aegrotantes necesse habent minus accipere, ne graventur, ita post aegritudinem sic tractandae sunt, ut citius recreentur, etiam si de humillima saeculi paupertate venerunt, tamquam hoc illis contulerit recentior aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 9:6)
Capillos ex nulla parte nudos habeatis nec foris vel spargat neglegentia vel componat industria.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 10:3)
Sed idcirco me fecisse, quod utrum neglegentia partim magistratum an avaritia an calamitate populi Romani evenisse dicam, nescio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIII 5:4)
Tum si primorum hominum indigentia ac res accisae cum summa plebis inopia et paupertate iungantur, periculum imminet grave.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:3)
paupertatem intelligo civium et inopiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 15:3)
Etenim spontanea paupertas debetur quandoque patriae, non solum regno coelorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION