라틴어 문장 검색

Cum igitur totus in superbia atque luxuria laborarem, utriusque morbi remedium divina mihi gratia licet nolenti contulit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:8)
" Tunc autem precipue ad scolarum regimen intolerabilis me compulit paupertas, cum "fodere non valerem et mendicare erubescerem".
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 6:9)
" Illud autem plurimum me cruciabat, quod oratorio nostro dimisso, de divini celebratione officii ita ut opporteret providere non poteram, quoniam loci nimia paupertas vix unius hominis neccessitudini sufficeret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 3:7)
Non enim ignorantia haereticum facit, sed magis superbiae obstinatio, cum quis videlicet ex novitate aliqua nomen sibi comparare desiderans, aliquid inusitatum proferre gloriatur, quod adversus omnes defendere inopportune nititur, ut vel caeteris superior, vel nullis habeatur inferior.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:40)
Bene et beati spiritus illi sive superna eorum mansio firmamento comparatur, qui caeteris per superbiam cernentibus, hoc in suae fidelitatis et humilitatis remunerationem acceperunt, ut sic in contemplatione divinae majestatis firmarentur, ut ulterius omnino labi non queant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:5)
Novimus tamen et ab Apostolo dictum, quia scientia inflat (I Cor. VIII, 1), id est superbiam generat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:11)
Sed ex hoc praecipue bona esse convincitur quia in malum superbiae conscium sui trahit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:12)
E contrario invidia sive superbia, cum sint pessimae, a bonis initium habent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:15)
Nemo quippe invidia alterius attenuatur, nisi pro bonis ejus, et nemo nisi ex bonis quae se habere cognoscit, in superbiam extollitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:16)
Erat omnibus blando eloquio affabilis, humilitatis gratia praecluis et inter suos coaevos mirabili mansuetudine residebat dominus absque ullo fastu superbiae.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 5:5)
Manifesto igitur experimento cognosco quod dura superveniente inopia incipiunt fomenta amoris deficere, quia 'Non habet unde suum paupertas pascat amorem.'
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 2:11)
Debet etiam amator sua cunctis dominabus libenter semper ministeria exhibere et obsequia quoque praestare, multumve ipsum decet humilitatis praemiis exornari superbiae funditus evulsa radice.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:17)
Deminutionem quoque patitur amor, si perpendat mulier quod amator timidus exsistat in bello, vel ubi ipsum impatientem agnoscat aut superbiae vitio maculatum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:5)
Nil enim congruentius in uniuscuiusque persona residere videtur amantis quam humilitatis ornatu vestiri et superbiae penitus nuditate carere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:6)
"Non esset asseveratio iusta, si nobilis et decora paupertas opulentiae postponatur incultae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION