라틴어 문장 검색

igitur torpere cuncti, circumspectare inter se attoniti et id ipsum quod nemo regeret paventes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장5)
Sabinus suopte ingenio mitis, ubi formido incessisset, facilis mutatu et in alieno discrimine sibi pavens, ne adlevasse videretur, impulit ruentem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 63장7)
occursare paventibus, retinere cedentis, ubi plurimus labor, unde aliqua spes, consilio manu voce insignis hosti, conspicuus suis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장2)
ad tertium lapidem progressi vagos paventisque Vitellianos, sua quemque apud signa, componunt;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 35장2)
postremo taedio castrorum et audita defectione Misenensis classis Romam revertit, recentissimum quodque vulnus pavens, summi discriminis incuriosus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장4)
et dum mali pavent, optimus quisque iussis paruere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장13)
tot bellorum victores, apud Geldubam, apud Vetera, fuso totiens hoste, si pavetis aciem, indignum id quidem, sed est vallum murique et trahendi artes, donec e proximis provinciis auxilia exercitusque concurrant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장11)
medium omne tempus per varias curas egere, ignavissimus quisque caesorum apud Vetera exemplo paventes, melior pars rubore et infamia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장2)
ne duces quidem in unum consulere, sed Civilis avia Belgarum circumibat, dum Claudium Labeonem capere aut exturbare nititur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장2)
ut quisque ramus intumuit, si vim ferri adhibeas, pavent venae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장6)
nam cum possessor uillae nouus seu forte seu temptandi causa cubitum se eo contulisset, euenit ut post paucissimas noctis horas exturbatus inde subita ui et incerta paene semianimis cum strato simul ante fores inueniretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 6장 1:3)
Ariobarzanes has cum XXV milibus peditum occupaverat, rupes undique praeruptas , in quarum cacuminibus extra teli iactum barbari stabant de industria quieti et paventibus similes, donec in artissimas fauces penetraret agmen.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 19:2)
sed non ulla quies animo fratrisque paventi progeniem divumque minas;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 29:1)
ille pavens, laeto quamquam omine divum, prosiluit stratis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 332:2)
miscent suprema paventes verba alii iunguntque manus atque ora fatigant
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 671:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION