라틴어 문장 검색

dein palatos eos adorti Macedones, mixti pedites equitesque, fugientes effuse ad mare persecuti quingentos ferme occiderunt et non minus ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 127:1)
tantaque praeda fuit, ut in equitem quadringeni denarii, peditibus duceni dividerentur, centum quinquaginta milia capitum humanorum abducerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 407:1)
alterum tantum pediti daturum fuisse credunt et pro rata aliis, si aut in suffragio honori eius favissent, aut benigne hac ipsa summa pronuntiata acclamassent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 494:2)
Ergo quoniam id non explicatur numero, in eo quadrato, longo et lato pedes X quod fuerit, linea ab angulo ad angulum diagonios perducatur, uti dividantur duo trigona aequa magnitudine, singula areae pedum quinquagenum, ad eiusque lineae diagonalis longitudinem locus quadratus paribus lateribus describatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말15)
supra trabes conlocentur capreoli cardinibus alius in alium conclusi, in altitudine excitati pedes XII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 14장9)
Esto ager longus pedes mille ducentos, latus pedes cxx.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 1:3)
deinde, ut pedes Romanus repentino per turmas suas viam dantes intercursu stabilem aciem fecit absterruitque effuse invehentem sese hostem, primo barbari segnius permittere equos, dein stare ac prope turbari novo genere pugnae, postremo non pediti solum cedere, sed ne equitem quidem sustinere peditis praesidio audentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 140:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION