라틴어 문장 검색

et si detulerit lanceam, vade ad dextram;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 16:3)
Et si detulerit lanceam, vade a dextris:
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 62:25)
et si detulerit lanceam, vadea dextris:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 188:7)
et si detulerit lanceam, vadead dexteram;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 114:4)
ex cuius summitate speculatores hostium tres equites exciti, subito nuntiaturi Romanum exercitum adventare, festinarunt ad sues, unus vero pedes qui sequi non potuit, captus agilitate nostrorum, indicavit per triduum et trinoctium flumen transisse Germanos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 19:2)
Eisdemque sparsim pedites miscuere discursatores et leves, profecto ratione tuta poscente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 21:2)
Norant enim licet prudentem ex equo bellatorem cum clibanario nostro congressum, frena retinentem et scutum, hasta una manu vibrata, tegminibus ferreis abscondito bellatori nocere non posse, peditem vero inter ipsos discriminum vertices, cum nihil caveri solet praeter id quod occurrit, humiliter et occulte reptantem, latere forato iumenti, incautum rectorem praecipitem agere, levi negotio trucidandum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 22:1)
Confestimque ad extrahendam eam missi sunt compertae fortitudinis pedites.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 30:1)
quas omnes diffractis portarum obicibus, equites nostri venatoriis lanceis et missilium multitudine confoderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 2:2)
In hoc tanto tamque confusae rei tumultu, exhausti labore et periculis pedites, cum deinceps neque vires illis neque mentes suppeterent ad consilium, diffractis hastarum plerisque collisione assidua, gladiis contenti destrictis, in confertas hostium turmas se immergebant, salutis immemores, circumspectantes ademptum esse omne evadendi suffugium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 5:1)
Qui enim retro propter pavorem aliquam respiciebant, infigebant se lanceis eorum, qui ante illos fugiebant et in humeris portabant, et alii diversis ictibus inter se sunt perpessi et divina ultione iudicati.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:10)
"et tamen Athenis proxime et ante Poecilen porticum isto gemino obtutu circulatorem aspexi equestrem spatham praeacutam mucrone infesto devorasse ac mox eundem invitamento exiguae stipis venatoriam lanceam, qua parte minatur exitium, in ima viscera condidisse:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:15)
"et ecce pone lanceae ferrum, qua bacillum inversi teli ad occipitium per ingluviem subit, puer in mollitiem decorus insurgit inque flexibus tortuosis enervam et exossam saltationem explicat cum omnium, qui aderamus, admiratione:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:16)
"Denique mihi quoque non parvam incussisti sollicitudinem, immo vero formidinem, iniecto non scrupulo sed lancea, ne quo numinis ministerio similiter usa sermones istos nostros anus illa cognoscat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:4)
"nec inermis quisquam de tanta copia processit, sed singuli fustibus, lanceis, destrictis denique gladiis armati muniunt aditus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:75)

SEARCH

MENU NAVIGATION