라틴어 문장 검색

construatur autem Pendulum cujus longitudo inter punctum suspensionis & centrum oscillationis aequetur semissi longitudinis aquae in Canali:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 18:2)
In porticu Collegii nostri pedes 208 longa, sonus in termino alterutro excitatus quaterno recursu Echo quadruplicem efficit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:24)
Quinetiam accuratioribus postea Observationibus definivi quod longitudo penduli major esse deberet quàm digitorum quinque cum semisse, & minor quàm digitorum octo;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:31)
In data quavis Nodorum positione, motus horarius mediocris est semissis motus horarii in Syzygiis Lunae, ideoque est ad 16". 35"'.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 55:2)
& propterea motus mediocris quocum, si uniformiter continuaretur, spatium à se inaequabili cum motu revera confectum describere possent, est semissis motus quem habent in Syzygiis Lunae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 55:16)
& propterea differentia inter momentum in loco quocunque & momentum mediocre in Octantibus, est ut differentia inter quadratum Sinus distantiae Lunae à Quadraturis & quadratum Sinus graduum 45, seu semissem quadrati Radii;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 7:7)
Producatur DC ad A, ut sit AB ad AC ut motus medius ad semissem motus veri mediocris, ubi Nodi sunt in Quadraturis:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 17:6)
& si capiatur angulus BCE vel BCF aequalis semissi distantiae Solis à loco Nodi, per motum medium invento;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 17:13)
aestus in Syzygiis ascendet ad pedes 19¾, in Quadraturis ad pedes 12¼, & sic L + S erit ad 841/1000 L - S ut 19¾ ad 12¼, & inde L ad S ut 734 ad 100 seu 7-1/3 ad 1.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 45:7)
Et propterea eo cum pondere quod habet in Solem in altitudine SP, cadendo de altitudine illa in Solem, describeret eodem tempore (per Scholium Prop. IV. Lib. I.) spatium aequale quadrato semissis chordae illius applicato ad quadruplum altitudinis SP, id est spatium AIq.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 55:2)
Ideoque globus ferri candentis huic Terrae aequalis, id est pedes plus minus 40000000 latus, diebus totidem, & idcirco annis 50000, vix refrigesceret.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 44:4)
fecit assem, semissem habui;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 61:17)
Puer autem lippus, sordidissimis dentibus, catellam nigram atque indecenter pinguem prasina involvebat fascia panemque semissem ponebat super torum atque [hac] nausea recusantem saginabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:14)
Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris, Heniochae nautis plus nocuere rates, nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis, ter licet epotum ter vomat illa fretum, qui quamquam dextra regione licentius errant, securum latus hoc non tamen esse sinunt, hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis, hic freta vel pediti pervia reddit hiems, ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis, siccus contempta nave viator eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1013)
Cum fatalis equus saltu super ardua venit Pergama, et armatum peditem gravis attulit alvo, illa, chorum simulans, evantes orgia circum ducebat Phrygias;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 20:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION