라틴어 문장 검색

inmemor illa domus et coniugis atque sororis nil patriae indulsit, plorantesque improba natos, utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit, sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna et segmentatis dormisset parvula cunis, contempsit pelagus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI40)
sed defluit aetas et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII11)
Nam praeter pelagi casus et fulminis ictus evasit:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII3)
Sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam prospera vectoris fatumque valentius Euro et pelago, postquam Parcae meliora benigna pensa manu ducunt hilares et staminis albi lanificae, modica nec multum fortior aura ventus adest, inopi miserabilis arte cucurrit vestibus extentis et quod superaverat unum velo prora suo.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII20)
Tandem intrat positas inclusa per aequora moles Tyrrhenamque pharon porrectaque brachia rursum quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt Italiam;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII22)
plus hominum es iam in pelago, veniet classis quocumque vocarit spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum aequora transiliet, sed longe Calpe relicta audiet Herculeo stridentem gurgite solem.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV96)
Itaque momento temporis laceratae hostium rates totum inter Siciliam Sardiniamque pelagus naufragio suo operuerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 38:1)
quae demant cumque dolorem, delicias quoque uti multas substernere possint gratius inter dum, neque natura ipsa requirit, si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes lampadas igniferas manibus retinentia dextris, lumina nocturnis epulis ut suppeditentur, nec domus argento fulget auroque renidet nec citharae reboant laqueata aurataque templa, cum tamen inter se prostrati in gramine molli propter aquae rivum sub ramis arboris altae non magnis opibus iucunde corpora curant, praesertim cum tempestas adridet et anni tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:9)
quippe etenim sumant alii finita per omne corpora iactari unius genitalia rei, unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt materiae tanto in pelago turbaque aliena?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:9)
In pelago nautis ex undis ortus in undis sol fit uti videatur obire et condere lumen;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:4)
quid denique obesset propter Atlanteum litus pelagique severa, quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:14)
ideo per rara foramina terrae partibus erumpens primus se sustulit aether ignifer et multos secum levis abstulit ignis, non alia longe ratione ac saepe videmus, aurea cum primum gemmantis rore per herbas matutina rubent radiati lumina solis exhalantque lacus nebulam fluviique perennes ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:4)
inde mare, inde aër, inde aether ignifer ipse corporibus liquidis sunt omnia pura relicta et leviora aliis alia, et liquidissimus aether atque levissimus aërias super influit auras nec liquidum corpus turbantibus aëris auris commiscet;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 19:2)
Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam perspicere et qua vi faciat rem quamque videre, non Tyrrhena retro volventem carmina frustra indicia occultae divum perquirere mentis, unde volans ignis pervenerit aut in utram se verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se, quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 13:1)
at pelage multa et late substrata videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION