라틴어 문장 검색

huius per obliqua devexa, qua saxis asperrimis et ob id inaccessis cingitur, convalles lacunosae cavaeque nimium spinetis aggeratae et quaquaversus repositae naturalem tutelam praebentes ambiebant.
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:4)
"Tanto compendio tuae redemptionis defraudare iuvenes meos destinas quod si pergis ulterius, iam faxo lacrimis istis, quas parvi pendere latrones consuerunt, insuper habitis viva exurare."
(아풀레이우스, 변신, 4권 14:7)
Dum sic mecum fustem quatiens benignus iocatur comes, iam domus eorum extremam loricam perveneramus, et ecce de quodam ramo procerae cupressus induta laqueum anus illa pendebat;
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:12)
Nec uspiam reperta illa muliere vident e quodam tigillo constrictum iamque exanimem pendere dominum;
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:8)
Nec tamen ille vesanus tantillum praesentia multorum civium territus vel etiam confusus, licet non rapinis, saltem verbis temperare voluit sed, illis clementer expostulantibus fervidosque eius mores blanditiis permulcentibus, repente suam suorumque carorum salutem quam sanctissime adiurans asseverat parvi se pendere tot mediatorum praesentiam;
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:1)
At manu dextera gerebam flammis adultam facem, et caput decore corona cinxerat, palmae candidae foliis in modum radiorum prosistentibus:
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:6)
inter quae dedit etiam non parvam illius sanctissimae ac venerabilissimae crucis partem, in qua Dominus noster Iesus Christus pro universali hominum salute pependit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 71 74:4)
Sed mihi videris omnino plus quam nos fortasse illa sacra nihili pendere, sed ex eis nescio quam captare ad huius vitae transitum voluptatem, quippe qui etiam non dubitaveris ad Maronem confugere, ut scribis, et eius versu te tueri, quo ait:
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 3:1)
In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae, - in hac ergo dilectione cotidie profice et orando et bene agendo, ut ipso adiuvante, qui tibi eam praecepit atque donavit, nutriatur et crescat, donec haec te perfecta perficiat.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 2:4)
Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod posueratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete quod ponitis, ita sane ut nulla sibi aliquid operetur, sive unde induatur sive ubi iaceat sive unde cingatur vel operiatur vel caput contegat;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:4)
in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae.
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 4:8)
Testis est Sicilia, quam, multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed consilii celeritate explicavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 21:5)
pendeo pensus, pensito;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 4:7)
Licio enim transverse, quod 'limum' appellatur, qui magistratibus, inquit, praeministrabant cincti erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 4:3)
si pigitum est, cinctos saltem esse et paenulatos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION