라틴어 문장 검색

Horum aliquo praeparato, penicillo fovere oculos oportet ex aqua calida expresso, in qua ante vel murti vel rosae folia decocta sint:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 33:1)
Quod si et sanies profluit, et tumor est, non alienum est, mixto vino per oricularium clysterem eluere;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 14:6)
Si sordida quoque ulcera sunt, melius mulso eluuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 16:1)
Quod si super ulcera caro increvit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 17:1)
Elui quoque aurem oportet vino, in quo marrubium decoctum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 18:5)
atque ubi crusta a corpore jam recedit, eluenda auris aqua tepida est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 21:4)
quumque emollitae sunt, eodem modo elui aurem purgarique oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 22:3)
interdum tamen inarescit, si addita in narem per linamentum aut penicillum ea compositio est, quae habet minii sinopici, chalcitidis, calcis, sandarachae, singulorum p. )-(. I. atramenti sutorii p. )-(. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 8:6)
deinde eluere os cremore lenticulae, et inter haec hiare, donec pituitae satis profluat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 1:5)
Quoties autem medicamentum injicitur, et ante et post os eluendum est vel cremore lenticulae, vel aqua, in qua aut ervum, aut oleae, aut verbenae decoctae sint, sic, ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 2:6)
Si levis iis humor inest, vino eluenda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 5:5)
At si pus ex iis profluit, ante omnia elui mulso calido debent:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 6:1)
Quod si pus et multum, et cum malo odore coepit profluere, elui cremore lenticulae debet sic, ut ei mellis paulum adjiciatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 10:1)
Si vero ulcus latius atque altius serpit, eodem modo elui debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 10:9)
Carbunculus autem ibi natus, ut primum apparet, per oricularium clysterem eluendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 19:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION