라틴어 문장 검색

qua fines imperi populi Romani sunt, ea non solum fama iam de illo sed etiam laetitia peragravit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 4:5)
cui cum peragranti Aegyptum comitibus non consecutis cibarius in casa panis datus esset, nihil visum est illo pane iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 97:6)
patescit enim, cum separaris a turba, contemplatio rerum quae turba teguntur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 7:2)
nam modo occurrentibus silvis via coartatur, modo latissimis pratis diffunditur et patescit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 3:2)
Medius patescit statimque intrantium oculis totus offertur, platanis circumitur;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 32:2)
Hunc subter exit fons et exprimitur pluribus venis sed imparibus, eluctatusque quem facit gurgitem lato gremio patescit, purus et vitreus, ut numerare iactas stipes et relucentes calculos possis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 2:2)
tali sopore iustus mentem relaxat heros, ut spiritu sagaci caelum peragret omne.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum25)
non ante caeli principem septemplicis Moses tremendi fidus interpres throni potuit videre, quam decem recursibus quater volutis sol peragrans sidera omni carentem cerneret substantia.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium9)
quin si stelligerum vultus convertat ad axem, nil intercurrens obtutibus inpedit ignem pervigilis animae, quamvis denseta graventur nubila et opposito nigrescat vellere caelum, sic arcana videt tacitis cooperta futuris corporeus Iohannis adhuc nec carne solutus, munere sed somni paulisper carne sequestra liber ad intuitum sensuque oculisque peragrans ordine dispositos Venturis solibus annos, procinctum videt angelicum iam iamque cremandi orbis in excidium, tristes 1 et percipit aure mugitus gravium mundi sub fine tubarum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1233)
Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro, Europa atque Asia pulsus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 24:7)
Tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt insidiae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 13:4)
Adparet domus intus, et atria longa patescunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:6)
" Crebrescunt optatae aurae portusque patescit iam propior, templumque adparet in arce Minervae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 22:5)
illa fuga silvas saltusque peragrat Dictaeos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:9)
impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, suadet enim vesana fames, si forte fugacem conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeret visceribus super accumbens, lavit inproba taeter ora cruor, sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION