라틴어 문장 검색

minora meritis patiar - ingratum caput, revolvat animus igneos tauri halitus [interque saevos gentis indomitae metus armifero in arvo flanimeum Aeetae pecus,] hostisque subiti tela, cum iussu meo terrigena miles mutua caede occidit;
(세네카, 메데아 8:17)
non gravi flatu tibi luctificus Auster nec parum pluvio aethere satiata tellus halitu sicco nocet, sed rex cruentus, pretia qui saevae necis sceptra et nefandos occupat thalamos patris egitque in ortus semet et matri impios fetus regessit, quique, vix mos est feris, fratres sibi ipse genuit - implicitum malum magisque monstrum Sphinge perplexum sua.
(세네카, 오이디푸스 7:48)
nostri, cum profugo spiritus halitu
(세네카, Troades 394:1)
quos inter halitu nebulae stridentis oppletis involutisque saluberrimus sudor eliciebatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 9:2)
quae ad leuam nobis sita, unum latus flammis feruentibus nimium terribile, alterum furenti grandine ac frigore niuium omnia perflante atque uerrente non minus intolerabile praeferebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:2)
Sic delatus in Maeldum ciuitatem Galliae IIII diebus ac noctibus quasi mortuus iacebat, halitu tantum pertenui, quia uiueret, demonstrans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 6:3)
contra vero lenis et crassus aer, qui perflatus non habet neque crebras redundantias, propter inmotam stabilitatem adiciendo ad membra eorum alit eos et reficit, qui in his sunt inpliciti morbis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장22)
cum enim inter se tangunt et non spiramentum et perflatum venti recipiunt, concalefaciuntur et celeriter putrescunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장18)
Quas Natura prius leni perflauerat aura, Perflat maiori flatu Prudencia mentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 36:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION