라틴어 문장 검색

Interius os in uertice sinuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum, neruique ea continent;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 22:5)
At inferiora capita media sinuantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 24:6)
idque ipsum super os calcis situm est, quod quadam parte sinuatur, quadam excessus habet, et procedentia ex talo recipit et in sinum eius inseritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 27:2)
Sed tum maiore cura agendum est, cum iam aut simplex os dimidium perforatum est, aut in duplici superius:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 7:3)
Si latius aliquid abscedet, duobus aut tribus locis erit perforandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 8:1)
At id, quod pervium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina nervosum, ab utraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen sinisteriores inferioresque partes tenens, contingit jecur atque ventriculum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 9:1)
ne quis humor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana rodendo sinuet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 5:8)
Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris suturae comprehendunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 7:8)
dein novo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam ejus partem, ob id ipsum perforatam, conjectum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 10:3)
Hos ad imam radicem perforare acu commodissimum est, infraque eam excidere, deinde lenibus medicamentis inungere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 34:3)
At ubi aures, in viro puta, perforatae sunt, et offendunt, trajicere id cavum celeriter candente acu satis est, ut leviter ejus orae exulcerentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 3:1)
quidam, ipso umbilico perforato, id facere consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XV Quomodo aqua hydropicis emittatur. 1:4)
Nonnumquam autem venter ictu aliquo perforatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 1:1)
Si tenuius intestinum perforatum est, nihil profici posse, jam retuli.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVI De ventre ictu perforate, et intestinis vulneratis. 1:5)
Neque tamen nimium ex ea sursum relinquendum est, ne postea sinuetur, et sedem eidem malo praestet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION