라틴어 문장 검색

Dux iste inclytus, dum longius a suis moratur, captivus, de improviso, factus, et ad Eboracum Novum perductus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.50)
Vendere cum possis captiuum, occidere noli;
(호라티우스의 첫번째 편지, 1644)
Nam interemptos cremavit, captivosque indulgenter habuit et sine pretio restituit, missisque legatis in urbem omni modo adnisus est ut facto foedere in amicitiam reciperetur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 15:1)
adeoque saeve in captivos consulebatur,ut veneno se plerique conficerent, alii deditionem suam ad Pompeium absentem mitterent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CRETICUM 5:1)
aut certe 'memoret' est meminerit, ut significet, meminerit in captivo per veriloquium vitae esse fiduciam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 753)
argolica quia occurrebat occidi potuisse captivum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1191)
sunt quidam qui dicunt, ideo Graecos in templo Iunonis, quod asylum erat, praedam convexisse vel captivos conclusisse, quod ibi caedem fieri non liceret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 76114)
saltem 'vel hoc'. est autem sermo tractus a captivis, qui cum tenerentur ab hostibus dicebant 'sublatis omnibus, salutem concede'. inde per synaeresin hic natus est sermo, ut in contemptu rerum multarum petituri aliquid 'saltem' dicamus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3271)
et roseas laniata genas moris fuit apud veteres ut ante rogos regum humanus sanguis effunderetur, vel captivorum vel gladiatorum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6061)
Cum enim rex Pyrrhus populo Romano bellum ultro intulisset, cumque de imperio certamen esset cum rege generoso ac potenti, perfuga ab eo venit in castra Fabrici eique est pollicitus, si praemium sibi proposuisset, se, ut clam venisset, sic clam in Pyrrhi castra rediturum et eum veneno necaturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 110:2)
Atqui, si speciem utilitatis opinionemque quaerimus, magnum illud bellum perfuga unus et gravem adversarium imperii sustulisset, sed magnum dedecus et flagitium, quicum laudis certamen fuisset, eum non virtute, sed scelere superatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 110:4)
iste qui initio proditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adversariis enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiit, terret etiam nos ac minatur tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 2:4)
cur de perfugis nostris copias comparant contra nos?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 3:1)
vendere cum possis captivum, occidere noli;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1644)
ideo captivos, si in patriam suam redierint, liberos esse, quia bello parta nonnisi eadem vi possideantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 209:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION