라틴어 문장 검색

aut unde iratus silvam devexit arator et nemora evertit multos ignava per annos antiquasque domos avium cum stirpibus imis eruit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:13)
Primus humum fodito, primus devecta cremato sarmenta et vallos primus sub tecta referto;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:5)
reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducti eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in Galliam Transalpinam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 57장2)
Qui postquam in aedis irrupere, diuersi regem quaerere, dormientis alios, alios occursantis interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere, cum interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio mulieris ancillae, quo initio pauidus et ignarus loci perfugerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장7)
Quae omnia graviora sunt, ubi odio infelicitatis operosae ad otium perfugerunt, ad secreta studia, quae pati non potest animus ad civilia erectus agendique cupidus et natura inquies, parum scilicet in se solaciorum habens ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 28:1)
a fonte discors manat hinc uno latex, alter quieto similis (hunc iurant dei) tacente sacram devehens fluvio Styga;
(세네카, Hercules Furens 11:2)
devectam rate procul in remotum litus interimi iube, tandem ut residat pectoris nostri timor.
(세네카, 옥타비아 13:29)
nunc ad tua deuehar astra;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 135)
"- spoliat thalamos, Helenaque superbus navigat et captos ad Pergama devehit Argos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권30)
Di patrii, quos auguriis super aequora magnis litus ad Ausonium devexit Abantia classis, tu, ductor populi longe migrantis, Apollo, cuius adhuc volucrem laeva cervice sedentem respiciens blande felix Eumelis adorat, tuque, Actaea Ceres, cursu cui semper anhelo votivam taciti quassamus lampada mystae, et vos, Tyndaridae, quos non horrenda Lycurgi Taygeta umbrosaeque magis coluere Therapnae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten21)
illum Palladia sonipes Nemeaeus ab arce devehit arma pavens umbraque immane volanti implet agros longoque attollit pulvere campum, non aliter silvas umeris et utroque refringens pectore montano duplex Hylaeus ab antro praecipiat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권55)
Perfugere ad inferiorem, se ipsum est tradere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 530)
eo ex finitimis populis turba omnis, sine discrimine liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit, idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 91:1)
iam Tarquinii ad Lartem Porsinnam, Clusinum regem, perfugerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 88:2)
maximos commeatus summo Etruriae studio Tiberis devexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 573:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION