라틴어 문장 검색

quas nationes funditus excidi, quas transportari, quibus libertatem dari, quibus eripi, quos reges mancipia fieri quorumque capiti regium circumdari decus oporteat, quae ruant urbes, quae oriantur, mea iuris dictio est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 3:8)
Quae omnia graviora sunt, ubi odio infelicitatis operosae ad otium perfugerunt, ad secreta studia, quae pati non potest animus ad civilia erectus agendique cupidus et natura inquies, parum scilicet in se solaciorum habens ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 28:1)
"enatat hic pelagus Romani militis ardor et chartam madido transportat corpore siccam."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem86)
"an refert, quo funera longa measque transportem tenebras?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권385)
Perfugere ad inferiorem, se ipsum est tradere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 530)
eo ex finitimis populis turba omnis, sine discrimine liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit, idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 91:1)
iam Tarquinii ad Lartem Porsinnam, Clusinum regem, perfugerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 88:2)
colonorum pars maxima incolumis, quia nocte proditione oppidum captum liberam per aversa urbis fugam dederat, Romam perfugere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 337:1)
maxima tamen pars incolumis Veios perfugit, unde non modo praesidii quicquam sed ne nuntius quidem cladis Romam est missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 423:1)
ad bella nova priore anno destinata Falisci quoque hostes exorti duplici crimine, quod et cum Tarquiniensibus iuventus eorum militaverat et eos qui Falerios perfugerant cum male pugnatum est, repetentibus fetialibus Romanis non reddiderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 159:1)
tota deinde iam vincere acie Romanus et omisso certamine caedi capique Samnites, nisi qui Maleventum, cui nunc urbi Beneventum nomen est, perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 398:1)
nobilitas equitesque Bovianum perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 605:2)
ceteri effuso cursu Cales primum, inde prope inviis callibus ad dictatorem perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 185:2)
et cum adversi amnis os lato agmini et tum multis simul venientibus haud sane intrabile esset, in litus passim naves egerunt, atque alii vadis alii sicco litore excepti, partim armati partim , ad instructam per litus aciem suorum perfugere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 228:1)
septem milia hominum in minora castra, decem in maiora, duo ferme in vicum ipsum Cannas perfugerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 593:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION