라틴어 문장 검색

Hac sancta revelatione ligni Dominici universi laetati fideles qui aderant, in omni abstinentia pura et disciplina, sexta feria, quae est dies Dominicae Passionis, processione honorifica clerus et populus convenerunt ad locum, ubi absconditum fuit lignum venerabile.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 76:2)
Ad haec a fidelibus peregrinis venerabili episcopo sic responsum est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 114:1)
Hoc equidem castellum dux non longo assultu effugatis gentilibus [0582B] subjugavit, quod ab Jerusalem sex milliaribus remotum, quondam primus patriarcha Abraham aedificasse et inhabitasse, ibidemque sepultus fuisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 52:4)
inter quos princeps et tetrarcha Damascenorum repertus est, qui plurimum thesaurum pro vitae redemptione perhibetur obtulisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:16)
Verum rex non ultra patriarchae responsionem et asperitatem ferens, et ipse dure et impatienter locutus fuisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:1)
Obcaecati itaque et infirmati Sarraceni, in obstaculo tam venerabilis ligni timore illis immisso, non diu perseverarunt in bello.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:2)
Si qui vero de Provincialibus praecorrebant, quingenti iniquam seu ducenti vel trecenti ad investigandos cibos, circumventi a Turcis, in momento occidebantur, quos subsequens exercitus quotidie detruncatos reperisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 22:4)
Et ecce, primo noctis facto silentio, idem comes Reymundus, nescio qua formidine correptus et vitae diffisus, cum omnibus suis et cunctis Turcopolis imperatoris, equos frenis ac sellis stravit, fugamque iniit, ac tota nocte illa fugiendo, iter per montana et invia loca accelerans, ad castellum imperatoris, Pulveral nomine, venisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:9)
Fuerunt autem naves Christianorum, qui perierunt, trecentae, quarum decima pars vix salvata fuisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 36:5)
Quos plurimo equestri luctamine provocantes, et temerario ausu copias illorum impetentes, novissime medio agmine nimiae gentis permisti, nequaquam ab his extorqueri aut redire potuerunt, quousque Otho inimicorum armis exstinctus cum quinque fratribus ibidem fuisse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 60:4)
ubi tentoriis locatis, in crepidine alvei pernoctasse perhibentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 78:7)
et pariter admistis viribus et copiis suis eosdem fugientes insecutus, per totam diem in caede et captione illorum indeficienter laborasse perhibetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 90:4)
Christiani vero pedites, qui illic ad resistendum processerant, septem decollati fuisse perhibentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 68:3)
His in regionibus diebus hebdomadarum undecim consedisse perhibentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:4)
Etiam deserta loca vastae solitudinis exsuperans, in abundantia escarum, quae [0708A] mulorum tergo ferebantur, ad mare Rubrum venisse perhibetur, in quo ipse et sui a caloribus, qui in terra hac gravissimi sunt, balneando recreati sunt, ac piscibus hujus maris refocillati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 42:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION