라틴어 문장 검색

Stephanus autem dux Burgundiae, Stephanus Blesensis, Conradus stabularius imperatoris Romanorum, episcopus Mediolanensis, episcopus Lauduni, episcopus de Suessones, Wido Rufus, Hugo, Bardolfus et caeteri comprimores, et universi qui gravissima Turcorum arma poterant effugere, [0617C] Constantinopolim, per montana et invia fugientes regressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 44:3)
Ubi triduo siti adeo intolerabili oppressus elanguit exercitus, ut supra trecentos exstincti morte gravissima illic periclitarentur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:6)
Alioqui scias te nunquam regis gratiam recuperare, et effugere manus et indignationem Turcorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 74:8)
Interea dum frustra assultibus et machinis circa hanc laboraret et minime cives absterreret, diesque plurimi jam praeterirent, duo filii principis civitatis in fraude occisi, qui, patris morte audita, vix de manu Botheri in umbra noctis elapsi, Damascum effugerant apud cognatos suos illic moram facientes propter metum Brodoan et Botheri;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 40:1)
ipse vero Baldewinus vix a campo effugiens, in civitate Tuluppe a Tankrado et suis obsessus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 74:3)
et ideo in brevi eos regis ope indigere adversus tot millia Turcorum, ne urbs capta et subjugata cum rebus et civibus periclitetur, et non Baldewinus suique, capitali sententiae subdantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 32:4)
Sed infelici casu rege et Tankrado cum plurima manu exercitus sui transmissi, utraque navis, nimis cumulata armis et militibus, mediis flactibus coepit periclitari et submergi:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 48:3)
- Quod sedecim millia Christianorum contra Turcos acies direxerint, multa fame periclitati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 81:2)
Quapropter sex diebus tanta penuria panis, et praecipue equorum pabuli sunt arctati, ut amplius mille fame et pestilentia periclitari viderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 82:7)
Vix vero partes Arabiae intraverat, et ecce Idumaei, quos moderni vocant Bidumos, viri mercatores cum immensis copiis diversarum mercium in mulis et camelis, inter manus regis et suorum adfuerunt, qui nullatenus effugere valentes, omnibus rebus divitiarum suarum tam in auro quam in argento, gemmis pretiosis, ostro diversi generis et operis, pariterque pigmentis exspoliati sunt, pluresque capti, Jerusalem abducti in custodiam mancipati sunt, praeda vero et spolia eorum inter milites divisa sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 16:3)
Navis vero ex duabus, quae nimis onusta erat armis et populis, effugere minime valens, plurima defensione armorum coepit resistere ab hora diei nona usque ad vesperam:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:6)
Quare Seneca dixit, "Nec mortem effugere,nec amorem quisquam potest."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 21:6)
Nam et alius philosophus dixit, "Effugere cupiditatem, regnum est vincere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 22:2)
Nichil triste est cum huius metum effugimus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 78:5)
Cum viderem pedissequam defunctam, effugi.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:66)

SEARCH

MENU NAVIGATION