라틴어 문장 검색

precante Germanico annum efficiendis coeptis, acrius modestiam eius adgreditur alterum consulatum offerendo cuius munia praesens obiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장11)
non enim preces sunt istud, sed efflagitatio, intempestiva quidem et inprovisa, cum aliis de rebus convenerint patres, consurgere et numero atque aetate liberum suorum urgere modestiam senatus, eandem vim in me transmittere ac velut perfringere aerarium, quod si ambitione exhauserimus, per scelera supplendum erit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장4)
et decrevere patres triumphalia insignia, quod Camillo ob modestiam vitae impune fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장15)
ad ea Germanicus de societate Romanorum Parthorumque magnifice, de adventu regis et cultu sui cum decore ac modestia respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 58장4)
ceterum apud senatum disseruit non Philippum Atheniensibus, non Pyrrhum aut Antiochum populo Romano perinde metuendos fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장6)
Rhescuporis ficta modestia postulat eundem in locum coiretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장4)
septem et triginta annos vitae, duodecim potentiae explevit, caniturque adhuc barbaras apud gentis, Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur, Romanis haud perinde celebris, dum vetera extollimus recentium incuriosi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 88장5)
cetera pari modestia tractentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장13)
at postquam exui aequalitas et pro modestia ac pudore ambitio et vis incedebat, provenere dominationes multosque apud populos aeternum mansere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 26장4)
quod haud perinde publice usui habitum quam exitiosum multis quorum in pecuniam atque famam damnationibus et hasta saeviebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장11)
quod perinde censeo ac si lege maiestatis teneretur.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장9)
simul modestiae Neronis et suae magnitudini fidebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 56장5)
recitatae et Drusi epistulae quamquam ad modestiam flexae pro superbissimis accipiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 59장3)
nam voluntarium militem deesse, ac si suppeditet, non eadem virtute ac modestia agere, quia plerumque inopes ac vagi sponte militiam sumant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장6)
precandam post haec modestiam ut contentus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION