라틴어 문장 검색

interim, dum tu celeres sagittas promis, haec dentis acuit timendos, arbiter pugnae posuisse nudo sub pede palmam fertur et leni recreare vento sparsum odoratis umerum capillis, qualis aut Nireus fuit aut aquosa raptus ab Ida.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 204)
nescit equo rudis haerere ingenuus puer venarique timet, ludere doctior, seu Graeco iubeas trocho seu malis vetita legibus alea, cum periura patris fides consortem socium fallat et hospites indignoque pecuniam heredi properet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2411)
non est periurus neque sordidus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:41)
qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi tu comes exterior, si postulet, ire recuses.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.9)
quo ex genere est in orationibus contra Verrem compositis Siciliae laus, Proserpinae raptus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 235:1)
membratim plerumque narrabimus, aut ipsas periodos maioribus intervallis et velut laxioribus nodis resolvemus, exceptis quae non docendi gratia, sed ornandi narrantur, ut Verrem Proserpinae raptus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 384:1)
egressiones fere lenes et dulces et remissae, raptus Proserpinae, Siciliae descriptio, Cn.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 311:3)
atqui nil interest, nisi quod dignior est raptor morte, cuius inter duos raptus ne una quidem nox interest.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 4:9)
frumentum publicum tam fur quam periurus et adulter accipiunt et sine dilectu morum, quisquis incisus est ;
(세네카, 행복론, Liber IV 132:2)
Feras putem, quibus ex raptu alimenta sunt, meliores quo iratiores ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 87:2)
et fidei acerrimus exactor est perfidus, et mendacia persequitur ipse periurus, et litem sibi inferri aegerrime calumniator patitur;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 155:3)
sed quocumque modo de me, periura, mereris, sit Galatea tuae non aliena viae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 8a7)
nec tibi periuro scindam de corpore vestis, nec mea praeclusas fregerit ira fores, nec tibi conexos iratus carpere crinis, nec duris ausim laedere pollicibus:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 515)
non semper placidus periuros ridet amantis Iuppiter et surda neglegit aure preces.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1628)
periuras tunc ille solet punire puellas, deceptus quoniam flevit et ipse deus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1631)

SEARCH

MENU NAVIGATION