- 문장 검색

라틴어 문장 검색

Plurimi opinionem minime sanam foverunt, hanc nimirum, principi in status sui administratione, et viro magno in actionum suarum directionem, ad factiones quae invaluerunt praecipue respiciendum, atque hanc principalem prudentiae partem esse, cum contra facultas haec prudentiae quam maxime vigeat vel in disponendis rebus quae ad omnes sine discrimine pertinent, et in quibus homines diversarum factionum coeunt, vel in palpandis, conciliandis, et tractandis singulis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:2)
Observatu dignum, quod saepe evenit, plurimos nimirum postquam voti compiti sint et in dignitate quam ambierunt collocati, continuo se applicare contrariae factioni, existimantes forsitan se de alterius factionis affectu et studiis iamdudum certos esse, itaque ad amicos novos conciliandos se comparare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:16)
Similiter verissimum est virtutes exiguas magnas conciliare laudes, quia perpetuus earum usus est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:5)
An praesidio sunt amici quos non uirtus sed fortuna conciliat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:19)
Quibus ex rebus sibi eam dignitatem quae est per gentes clarissima notissimaque, conciliavit adulescentulusque atque eques Romanus triumphavit.
(카이사르, 아프리카 전기 22:5)
Quo nuntio dolore magis permotus quam animo perturbatus reficit se celeriter et ad Cassium visendum proficiscitur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 54:2)
simul infamia duarum legionum permotus, quas ab itinere Asiae Syriaeque ad suam potentiam dominatumque converterat, rem ad arma deduci studebat.
(카이사르, 내란기, 1권 4:6)
Quorum oratione permotus Varus praesidium, quod introduxerat, ex oppido educit ac profugit.
(카이사르, 내란기, 1권 13:6)
mandat, ut Libonem de concilianda pace hortetur;
(카이사르, 내란기, 1권 26:7)
Pompeius sive operibus Caesaris permotus sive etiam quod ab initio Italia excedere constituerat, adventu navium profectionem parare incipit et, quo facilius impetum Caesaris tardaret, ne sub ipsa profectione milites oppidum irrumperent, portas obstruit, vicos plateasque inaedificat, fossas transversas viis praeducit atque ibi sudes stipitesque praeacutos defigit.
(카이사르, 내란기, 1권 27:2)
Brundisini Pompeianorum militum iniuriis atque ipsius Pompei contumeliis permoti Caesaris rebus favebant.
(카이사르, 내란기, 1권 28:1)
Quibus iniuriis permotus Caesar legiones tres Massiliam adducit;
(카이사르, 내란기, 1권 36:7)
illius denique exercitus milites, qui per se de concilianda pace egerint;
(카이사르, 내란기, 1권 85:6)
Caesar enim per litteras Trebonio magnopere mandaverat, ne per vim oppidum expugnari pateretur, ne gravius permoti milites et defectionis odio et contemptione sui et diutino labore omnes puberes interficerent;
(카이사르, 내란기, 2권 13:6)
Nostri repentina fortuna permoti arma, quae possunt, arripiunt;
(카이사르, 내란기, 2권 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION