라틴어 문장 검색

"nec enim, ut reor, aevo longiore maturatae tibi in ista sancta canitie miseratio prorsus exaruit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:5)
"Tunc rursus sublato risu Venus Et ecce inquit Nobis turgidi ventris sui lenocinio commovet miserationem, unde me praeclara subole aviam beatam scilicet faciat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:70)
Idem mihi talem etiam excogitavit perniciem:
(아풀레이우스, 변신, 7권 16:3)
Talibus mendaciis admiscendo sermones alios, qui meum verecundum silentium vehementius premerent, animos pastorum in meam perniciem atrociter suscitavit.
(아풀레이우스, 변신, 7권 20:1)
Qua caecitate atque factore tandem fugata est a me pernicies:
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:3)
"et tamen ad hoc ipsum quod non potest, contentiosa pernicie, quasi posset, impellitur:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:13)
"Sed ecce per plateam dum Barbarus vultu turgido subductisque superciliis incedit iratus ac pone eum Myrmex vinculis obrutus, non quidem coram noxae prehensus, conscientia tamen pessima permixtus, lacrimis uberibus ac postremis lamentationibus inefficacem commovet miserationem, opportune Philesitherus occurrens, quamquam diverso quodam negotio destinatos, rei pentina tamen facie permotus, non enim deterritus, recolens festinationis suae delictum et cetera consequenter suspicatus sagaciter, extemplo sumpta familiari constantia, dimotis servulis invadit cum summo clamore Myrmecem pugnisque malas eius dementer obtundens, At te inquit Nequissimum et periurum caput, dominus iste tuus et cuncta caeli numina, quae deierando temere devorasti, pessimum pessime perduint, qui de balneis soleas hesterna die mihi furatus es."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:40)
Accipe igitur quemadmodum homo curiosus iumenti faciem sustinens cuncta quae in perniciem pistoris mei gesta sunt cognovi.
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:3)
Illicoque repentina pueri pernicie paedagogus commotus ululabili clamore matrem totamque ciet familiam, iamque cognito casu noxiae potionis varie quisque praesentium auctores insimulabant extremi facinoris.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:2)
Tanta denique miseratione tantaque indignatione curiam sed et plebem maerens inflammaverat, ut remoto iudicandi taedio et accusationis manifestis probationibus et responsionis meditatis ambagibus cuncti conclamarint lapidibus obrutum publicum malum publice vindicari.
(아풀레이우스, 변신, 10권 6:3)
Tunc demum clamatus inducitur etiam reus et exemplo legis Atticae Martiique iudicii causae patronis denuntiat praeco neque principia dicere neque miserationem commovere.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:3)
Interdum perniciem caecam totis visceribus furentem medullae penitus attraxerant:
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:14)
Cum vero dimidium eis concedimus et eo modo cum eis pacem quandoque componimus, satis apparebit nostram curam nihil aliud quam pecuniariam fuisse et vides quae pernicies consequatur.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:3)
Proinde si occidendos in his homines putaveritis, deterrebitis nos, ne per operam nostram ad vestrum iudicium aliquid tale per veniat, quo comperto illi in nostram perniciem licentiore audacia grassabuntur, necessitate nobis impacta ut etiam occidi ab eis eligamus, quam eos occidendos vestris iudiciis ingeramus.
(아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 2:4)
Displicet tibi quia trahens ad salutem, cum tam multos nostros ad perniciem traxeritis.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION