라틴어 문장 검색

Qui cum de puero multa mentitus foret Et plura de flagitiis castae mulieris, Adiecit id, quod sentiebat maxime Doliturum amanti, ventitare adulterum Stuproque turpi pollui famam domus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta8)
Erat non studiorum tantum verum etiam studiosorum amantissimus ac prope cotidie ad audiendos, quos tunc ego frequentabam, Quintilianum Niceten Sacerdotem ventitabat, vir alioqui clarus et gravis et qui prodesse filio memoria sui debeat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 3:4)
sed si hic pernocto, causae quid dicam, Syre?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 144)
Nam negabas nuptam posse filiam tuam te pati Cum eo qui meretricem amaret, qui pernoctaret foris.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 146)
quisquis est enim qui ostendat aliquid in te voluntatis, qui colat, qui domum ventitet, is in amicorum numero est habendus.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 6:4)
Non est iniquum fortes viros arma sumere et in castris pernoctare et pro vallo obligatis stare vulneribus, interim in urbe securos esse percisos et professos impudicitiam ?
(세네카, De Providentia, book 1 56:3)
et earum coloniarum iuniores iure iurando adacti supra dies triginta non pernoctaturos se extra moenia coloniae suae, donec hostis in Italia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 569:2)
ita me amabit sarculum, ut ego me ruri amplexari mavelim patulam bovem cumque ea noctem in stramentis pernoctare perpetem, quam tuas centum cenatas noctes mihi dono dari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 246)

SEARCH

MENU NAVIGATION