라틴어 문장 검색

"tibi ergo soli, contumax, Tarpeia calcentur sacra?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.37)
praeceps iubetur inde Romanus rapi solusque ut incitator et fax omnium pro contumaci plebe causam dicere, it non resistens seque vinciri petit flexas et ultro torquet in tergum manus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.122)
stat in piorum corde pietas fortior amore Christi contumax doloribus firmatque sensum mollis indulgentiae.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1299)
Suadere, orare, usque adeo donec perpulit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 172)
perpulisti me ut homini adolescentulo In alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria, Filiam darem in seditionem atque in incertas nuptias, Eius labore atque eius dolore gnato ut medicarer tuo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 119)
Sed vel propter hoc nos contumacius erigamus, quod illam ut perferre nobis difficile est, ita facile contemnere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 16:1)
quorum invidiam gratia, odium turpitudo, iram offensio iudici facit, si contumax, arrogans, securus sit, quae non ex facto modo dictove aliquo sed vultu, habitu, aspectu moveri solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 32:2)
in hoc igitur non contumaciter consentio primas partes esse naturae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 158:3)
ad hoc collegam suum Antonium pactione provinciae perpulerat, ne contra rem publicam sentiret;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 26장5)
Denique Aulum spe pactionis perpulit, uti relicto Suthule in abditas regiones sese ueluti cedentem insequeretur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장2)
ille, qui sanguinem suum vidit, cuius dentes crepuere sub pugno, ille, qui subplantatus adversarium toto tulit corpore nec proiecit animum proiectus, qui quotiens cecidit, contumacior resurrexit, cum magna spe descendit ad pugnam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 2:3)
Non timide itaque conponor ad illum diem, quo remotis strophis ac fucis de me iudicaturus sum, utrum loquar fortia an sentiam, numquid simulatio fuerit et mimus, quicquid contra fortunam iactavi verborum contumacium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 5:4)
Sed qualescumque sunt, tu illos sic lege, tamquam verum quaeram adhuc, non sciam, et contumaciter quaeram.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 4:1)
Seneca Lucilio suo salutem Errare mihi videntur, qui existimant philosophiae fideliter deditos contumaces esse ac refractarios, contemptores magistratuum aut regum eorumve, per quos publica administrantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 731)
poterat adhuc adulescentia iniurias ferre et se adversus morbos contumaciter gerere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION