라틴어 문장 검색

hoc genus per omnia tempora perpendi solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 81:3)
ita erit prima intentio, secunda adsumptio, tertia connexio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 355:4)
In alio genere non eadem propositio est quae connexio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 361:4)
Sed tum est necessaria illa summa connexio, cum intervenit ratio longior;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 366:1)
quos habere certe non liceret, si uti illis nullo pacto liceret, hoc ex ratione et intentione connexio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 368:6)
non utique, nondum enim insidiatorem . Sed fit vera connexio, recte igitur insidiator ut hostis occiditur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 371:5)
et iudicium frequentissime certum est, consilium vero est ratio quaedam alte petita et plerumque plura perpendens et comparans habensque in se et inventionem et iudicationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 247:2)
quare proprietas non ad nomen, sed ad vim significandi refertur nec auditu, sed intellectu perpendenda est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 45:3)
totus vero hic locus non ideo tractatur a nobis, ut oratio, quae ferri debet ac fluere, dimetiendis pedibus ac perpendendis syllabis consenescat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 369:1)
neque enim vim summam dicendi et os admiratione dignum infelix usque ad ultimum sollicitudo persequitur, quae oratorem macerat et coquit aegre verba vertentem et perpendendis coagmentandisque eis intabescentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 243:2)
Si perpendere te voles, sepone pecuniam, domum, dignitatem, intus te ipse considera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 10:5)
Eo animo quidque debetur, quo datur, nec quantum sit, sed a quali profectum voluntate, perpenditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 6:1)
Vetuit parere opinionibus falsis et quanti quidque esset, vera aestimatione perpendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 34:4)
Si liberum est tibi, si arbitrii tui est, utrum velis an non, id apud te ipse perpendes ;
(세네카, 행복론, Liber II 82:2)
quid est, quare grati velimus esse, cum morimur, quare singulorum perpendamus officia, quare id agamus in omnem vitam nostram memoria decernente, ne cuius officii videamur obliti ?
(세네카, 행복론, Liber IV 104:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION