라틴어 문장 검색

decipi vero eos, qui credidissent loci sanctitati et honorati per universum mundum templi venerationi inviolabili tutelae, omnino impossibile esse.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장12)
Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem adhuc rebus obtingere, nec Simonem cessaturum a stultitia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장6)
nam, quamdiu superest Iudas, impossibile est pacem esse negotiis ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장10)
Praeter hanc autem generationem ut nascantur aliter inpossibile est. Huius autem rei tale detur per ordinem descriptionis exemplum sintque cunti duplices ab uno i ii iiij viij xvi xxxij lxiiij cxxviij cclvi dxii atque hinc si fiat infinita progressio, tales cuntos invenies, factique sunt ab uno in cuplici proportione, et omnes sunt pariter pares.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 12:6)
Multa etiam sunt alia quae in hac descriptione utilia possint admirabiliaque perpendi, quae interim propter castigatam introducendi brevitatem ignota esse permittimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 2:15)
Perpensi namque xij ad vj dupli sunt, differentia vero duodenarii et octonarii quaternarius est, octonarii vero et senarii duo. Dupla autem ratione distabunt duobus quattuor comparati.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica armonia 1:5)
Sed in hac ipsa fortuna populari non nihil boni maliue inesse perpendo;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:3)
In hac enim de prouidentiae simplicitate, de fati serie, de repentinis casibus, de cognitione ac praedestinatione diuina, de arbitrii libertate quaeri solet, quae quanti oneris sint ipse perpendis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:6)
Quo fit ut quae in terris abundare creduntur, si disponentem prouidentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:27)
Quod hinc facile perpendas licebit:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:3)
Ratio uero hanc quoque transcendit speciemque ipsam quae singularibus inest uniuersali consideratione perpendit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:3)
Respondebo namque idem futurum cum ad diuinam notionem refertur necessarium, cum uero in sua natura perpenditur liberum prorsus atque absolutum uideri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:2)
hoc autem est impossibile;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 3:3)
infinita autem esse [simul] in actu est impossibile;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 10:2)
sed infinitum esse pertransitum et acceptum est impossibile;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION