라틴어 문장 검색

Nam rex ille vanissima spe victoriae inflatus acie se cum imperatore congredi velle iactabat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 201:6)
ne tu, Claudi Maxime, nimis patiens uir es et oppido proxima humanitate, qui hasce eorum argumentationes diu hercle perpessus sis;
(아풀레이우스, 변명 33:7)
nam et quantulumcunque ingenium meum iam pridem pro captu suo hominibus notius est, quam ut indigeat nouae commendationis, et gratiam tuam tuorumque similium malo quam iacto, magisque sum tantae amicitiae cupitor quam gloriator, quoniam cupere nemo nisi uere potest, potest autem quiuis falso gloriari.
(아풀레이우스, 플로리다 17:3)
Sed tibi prius deierabo solem istum omnividentem deum me re vera comperta memorare, nec vos ulterius dubitabitis si Thessaliae proximam civitatem per-veneritis, quod ibidem passim per ora populi sermo iactetur quae palam gesta sunt.
(아풀레이우스, 변신, 1권 5:3)
Nec denique perpessus ego tam miserum aerumnae spectaculum, iniecta manu ut assurgat enitor.
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:17)
"Ac ne istud quod vehementer ingemescis contumeliae causa perpessus es:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:4)
nam lumbis elevatis in altum, pedum posterioribus calci- bus iactatis in eum crebriter, iam mulcato graviter atque iacente contra proclive montis attigui, fuga me liberavi.
(아풀레이우스, 변신, 4권 3:2)
"Cumque iam cuncta rerum naviter emolitus nec toro quidem aniculae quiescentis parcere vellet, eaque lectulo suo devoluta vestem stragulam subductam scilicet iactare similiter destinaret, genibus eius profusa sic nequissima illa deprecatur:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:24)
"nam per saxa cautium membris iactatis atque dissipatis et proinde ut merebatur lacerata visceribus suis alitibus bestiisque obvium ferens pabulum interiit."
(아풀레이우스, 변신, 5권215)
"INTEREA Psyche variis iactabatur discursibus, dies noctesque mariti vestigationibus inquieta animo tanto cupidior iratum licet, si non uxoris blanditiis lenire, certe servilibus precibus propitiare."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:1)
"et primum quidem canum procaciores quae comminus contulerant vestigium, genis hac illac iactatis consectas interficit, dein calcata retiola, qua primos impetus reduxerat, transabiit."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:21)
"Adhuccine miserum istum asinum iugi furore iactari credimus?"
(아풀레이우스, 변신, 9권 3:1)
Quid venae pulsus, quid caloris intemperantia, quia fatigatus anhelitus et utrimquesecus iactatae crebriter laterum mutuae vicissitudines?
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:11)
Tunc exosculata pressule, non qualia in lupanari solent basiola iactari vel meretricum poscinummia vel adventorum negantinummia, sedi pura atque sincera, instruit, et blandissimos affatus:
(아풀레이우스, 변신, 10권 21:2)
Cuius corpus exanime inde trahentes ante ostium cuiusdam meretricis, quasi illic occisus esset in meretricando, iactarent.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 96 101:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION