라틴어 문장 검색

omne hominum rapit illa genus, mortalia cuncta occupat interitu, neque est violentius ullum terrarum vitium, quod tantis cladibus aevum mundani involvat populi damnetque gehennae.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1132)
nam quae fraudis via restet, ut ipsa calcatrix mundi mundanis victa fatiscat inlecebris spretoque iterum sese inplicet auro?
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1162)
Quid sint di qualesque declarat, quid inferi, quid lares et genii, quid in secundam numinum formam animae perpetuatae, ubi consistunt, quid agant, quid possint, quid velint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 28:2)
humanorum operum custos memoria, quae magnis uiris uitam perpetuat, in omnia te saecula sacratum dabit:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 5:9)
in quo dum ad meum nomen prooemiaris, hoc munus potissimum cepi, ut meae fama personae, quam operae pretium non erat librorum suorum titulis inclarescere, tuorum beneficio perpetuaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 2:2)
haec ab annis vestra iamdudum pedisequa primoribus, haec tuo lateri comes inseparabilis, sive in palaestris exerceris urbanis sive in abstrusis macerarere solitudinibus, haec Athenaei consors, haec monasterii, tecum mundanas abdicat, tecum supernas praedicat disciplinas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 13:1)
quia, sicut et supra diximus, magis in ecclesiasticis quam in mundanis rebus erat industrius;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XII.11)
Non est usu quisquam amator nisi qui perpetuat data;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3204)
Quod autem subditur ex reliquiis concretionis mundanae animae nostras, id est mundanas animas esse confectas, tale est ac si diceret eam animam mundi in potentiis ac virtutibus imitari, sed longe hoc ipso a dignitate ejus abscedere, ut videlicet quemadmodum anima illa totius mundi administrationi praeest, sic singulis corporibus singulae animae suae vitam eis animalem non spiritalem praebentes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION