라틴어 문장 검색

hic mos, quem per omnem vitam servabat, seu consulto seu temere volgatae opinioni fidem apud quosdam fecit stirpis eum divinae virum esse, rettulitque famam in Alexandro Magno prius volgatam, et vanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris eius visam persaepe prodigii eius speciem interventuque hominum evolutam repente atque ex oculis elapsam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 269:1)
an, quod a sociis eorum non abstinuerim, iustam querellam habent, cum ipsi pro lege hunc antiquitus morem servent, ut adversus socios ipsi suos publica tantum auctoritate dempta iuventutem suam militare sinant, et contrariae persaepe acies in utraque parte Aetolica auxilia habeant?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 442:1)
et tribuni plebis, cum ita traditum esset, ne quis prius intercederet legi quam privatis suadendi dissuadendique legem potestas facta esset, eoque persaepe evenisset, ut et qui non professi essent se intercessuros, animadversis vitiis legis ex oratione dissuadentium intercederent, et qui ad intercedendum venissent, desisterent victi auctoritatibus suadentium legem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 234:1)
iam sequere sis, erum qui ludificas dictis delirantibus, qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi, nunc venis etiam ultro inrisum dominum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 171)
Delirat uxor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2169)
nulla res tam delirantis homines concinnat cito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2172)
nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2315)
Vtrum deliras, quaeso, an astans somnias, qui equom me adferre iubes, loricam adducere, multos hastatos, post id multos velites, multos cum multis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 186)
profecto deliramus interdum senes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 33)
Delirare mihi videre:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 937)
et sub delirantis Orphei lyra delirat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION