라틴어 문장 검색

huius pallida labra cibum accipiunt digitis alienis, ipse ad conspectum cenae diducere rictum suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem ore volat pleno mater ieiuna, sed omni membrorum damno maior dementia, quae nec nomina servorum nec vultum agnoscit amici cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos quos genuit, quos eduxit, nam codice saevo heredes vetat esse suos, bona tota feruntur ad Phialen;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X99)
si pertinaciam, sexies rupto foedere cladibusque ipsis animosiorem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 7:4)
aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:26)
Quidquid ad Boos tractus mundique teporem Labitur, emollit gentes dementia coeli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:22)
aut 'insania' dementia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 426)
natae turnique canit hymenaeos hic aperte expressit dementiam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3981)
Statius maior ab Aoniis sumenda dementia lucis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5003)
quae te dementia cepit id est cur amoribus vacas, cum multa sint, quae debeas in agro perficere?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 691)
fortunatam pasiphaen nota fabula Cretensium reginam, Minois uxorem, quae tauri amore flagravit et enixa Minotaurum crimen dementiae suae publicavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 461)
et hoc dicit, in illa commiserabili dementia feliciores fuisse, quae se animalia credebant, quam Pasiphaen, quae cum sciret se ho- minem, taurum sectabatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 475)
quae te dementia cepit hic obiurgare magis quam consolari videtur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 476)
"Anceps malum et gemina dementia, caelo et astris, quae sic relinquimus, ut invenimus, interitum denuntiare, sibi mortuis extinctis, qui sicut nascimur et interimus, aeternitatem repromittere!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:5)
Tum ego Cum Zenone inquam ut accepimus Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut studio vincendi ut quidem mihi videtur, sed earum rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem et [vel ut] iam ante Socratem Democritum Anaxagoram Empedoclem omnes paene veteres, qui nihil cognosci nihil percipi nihil sciri posse dixerunt, angustos sensus imbecillos animos brevia curricula vitae et ut Democritus in profundo veritatem esse demersam, opinionibus et institutis omnia teneri, nihil veritati relinqui, deinceps omnia tenebris circumfusa esse dixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 56:1)
qui quamdiu auctoritati meae paruit, talis tribunus plebis fuit ut nemo contra civium perditorum popularem turbulentamque dementiam a senatu et a bonorum causa steterit constantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 1:2)
qui autem ex numero civium dementia aliqua depravati hostes patriae semel esse coeperunt, eos cum a pernicie rei publicae reppuleris, nec vi coercere nec beneficio placare possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION