라틴어 문장 검색

Quum nobilior nobilem feminam sui alloquatur affatu, quo nobilis et nobilior sunt usi sermone plebeiae, eodem utatur et ipse, eo excepto quod ad generis cognoscitur pertinere commendationem, et quod nobilis non est multum laudibus insistendum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 1:1)
Quantum enim ad partis pertinet inferioris solatia, a brutis in nullo sumus animalibus segregati, sed eis nos hac parte ipsa natura coniungit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 42:3)
Unde manifeste apparet clericum, quantum ad clericalem pertinet claritudinem nobilitatis, amare non posse.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 7장: 사제의 사랑 1:7)
Vehementer etenim ad verecundiam pertinet amatoris, si rerum ipse fertilitate beatus patiatur coamantem necessitate aliqua detineri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:19)
Nec ad mulieris unquam noscitur pertinere pudorem, si tempore opportunitatis instantis munera coamantis agnoscat et plenaria ipsius largitione fruatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:20)
Post haec videamus an facilis petitae rei concessio ad amorem valeat pertinere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 10장: 우리의 목적을 쉽게 이루는 사랑 1:1)
Haec autem ad utriusque sexus amantem pertinere cognoscas, quae de amoris tibi retentione narramus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:26)
Nihil enim est, quod in tantum utriusque sexus amanti pertinere videatur ad laudem, quam si plenarie sicut potest necessitatibus coamantis occurrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:8)
Immo ad summam scimus verecundiam pertinere viventis et Dei omnipotentis iniuriam, si carnis illecebras et corporis voluptates secutus ad Tartareos iterum laqueos elabatur, ex quibus laqueis pater ipse coelestis semel eum unigeniti filii sui sanguinis effusione salvavit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 2:10)
Ad haec, amator quilibet ad omnia tardus reperitur et piger, nisi sint talia quae ad usum pertinere videantur amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 17:1)
Ad amicitiam quatuor specialiter pertinere videntur:
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:2)
quae omnia pertinent ad fidelitatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:11)
Sic utrisque firmatis paternitate et filiatione, dux Baldewinum die quadam loco filii [0450A] admonuit, ut omni militia et solidorum conventione convocatis suis, pariterque civibus Rohas assumptis, ad munitionem Samusart, quae erat juxta Euphratem, proficiscens, expugnaret Balduc, principem Turcorum, qui eamdem arcem ad Rohas pertinentem invaserat injuste, et obtinebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:2)
Qui ad ejus verba nequaquam attendit, eo quod injuste Christianis hanc arcem abstulisset, quondam ad civitatem Rohas non longe ante hoc tempus pertinentem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:4)
Hi quatuor ammiraldi ex triginta civitatibus, quae in circuitu longe lateque ad Antiochiam pertinentes, regi Darsiano tributariae suberant, quatuor ditiores dono et gratia Darsiani in beneficio tenent, singuli singulas centum castellis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 72:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION