라틴어 문장 검색

veluti quod in iis, quae diximus, una actio in diverso genere aliam non perturbet aut impediat, cum tamen in eodem genere una aliam domet et extinguat:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 411:2)
Quare si viri primores et nobiles propriis motibus violenter rapiantur, et (ut scite Tacitus) liberius quam ut imperantium meminissent, orbes perturbari manifestum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 8:4)
Roxolana, uxor Solymanni, perniciem intulit Mustaphae celeberrimo illi principi, atque alias successionem et domum mariti sui perturbavit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 6:4)
Qui enim in ordine quem sibi praestituit perturbatur, subsultabit, et prolixior fiet dum memoriam suam recolliget.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 3:3)
Diaetae enim huiusmodi alterant corpus magis, perturbant minus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:19)
Quantum ad primum, non alia se ostendit via quam ut serio in animo revolvas mala et calamitates irae, et quam vehementer vitam humanam perturbat et infestat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 2:2)
Clangite bucina in Gabaa, tuba in Rama, conclamate in Bethaven, exterrete Beniamin.
(불가타 성경, 호세아서, 5장8)
Ubi est habitaculum leonum, et spelunca catulorum leonum, ad quam ivit leo, ut duceret illuc catulum leonis, et non erat qui exterreret?
(불가타 성경, 나훔서, 2장12)
Non facient iniquitatem nec loquentur mendacium; et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장13)
et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Iudae et fecerunt plagam magnam in Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장22)
et nemo habebit potestatem agere et perturbare aliquem illorum de omni causa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장35)
Et exterriti, qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Ionathas Ioppen.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장76)
magnitudine brachii tui exterreantur, qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum ". Et hic quidem in his finem fecit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장24)
sed cum tui muneris sit latentium rerum causas euoluere uelatasque caligine explicare rationes, quaeso uti quae hinc decernas, quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:2)
Quo fit ut, tametsi uobis hunc ordinem minime considerare ualentibus confusa omnia perturbataque uideantur, nihilo minus tamen suus modus ad bonum dirigens cuncta disponat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION