라틴어 문장 검색

"exulto talis quod potius venit vesanus, atrox, turbidus armiger, quam si veniret languidus ac tener mollisque ephebus tinctus aromate, qui me pudoris funere perderet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis31)
ignotum tragicae genus invenisse Camenae dicitur et plaustris vexisse poemata Thespis, quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 9:1)
ut Argonautas praeter omnis candidum Medea mirata est ducem, ignota tauris inligaturum iuga perunxit hoc Iasonem, hoc delibutis ulta donis paelicem serpente fugit alite.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 36)
"formidulosis cum latent silvis ferae dulci sopore languidae, senem, quod omnes rideant, adulterum latrent Suburanae canes nardo perunctum, quale non perfectius meae laborarint manus."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 511)
Viro autem eunte ab illo die non petiit illa lavare corpus suum neque perungere nec egressa est limen domus sue.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:7)
Et iusserant medici libram masse temperare cum pigmentis et aromatibus et çucharo et ponere super vulnus et stare tota nocte, donec lamberet vulnus.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 10. Quarti sapientis prima historia: Panes 1:17)
his igitur naturae muneribus confisus vestimenta posuit in hospitio et oleo corpus perunxit caputque coronavit populea fronde, laevum umerum pelle leonina texit, dextraque clavam tenens incessit contra tribunal regis ius dicentis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말6)

SEARCH

MENU NAVIGATION