라틴어 문장 검색

Mox circa obsidionem urbium utrimque discursum est, quae miserae inter hos atque illos duces societatis Romanae poenas dabant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 77:1)
denique si nullam finem natura parasset frangendis rebus, iam corpora materiai usque redacta forent aevo frangente priore, ut nihil ex illis a certo tempore posset conceptum summum aetatis pervadere finem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:1)
Sed Sigillariorum adiecta celebritas in septem dies discursum publicum et laetitiam religionis extendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 24:1)
alter discursum et solam volatus varietatem, alter exprimit nativae artis officium.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 4:2)
regina non solum de penetralibus reverentiae matronalis educitur, sed et per urbem mediam cogitur facere discursus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:4)
Primis mensis post epulas iam remotis et discursum variantibus poculis minutioribus Praetextatus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 1:1)
Discursusque animae diversa in membra meantis Interceptus aquis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:7)
Commeat hac penitus tacitis discursibus unda, Frigore ab Arctoo medium revocata sub axem, Cum Phoebus pressit Meroen, tellusque perusta Illuc duxit aquas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:31)
Discursus varios vagumque mane Et fastus et have potentiorum Cum perferre patique iam negaret, Coepit fingere Caelius podagram.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXIX1)
Similiter nares, quae semper propter necessarias utilitates patent, contractiores habent introitus, ne quid in eas quod noceat possit pervadere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 145:1)
Medii interea, si quod fuerit, interstitia partium libere pervadentis, hic nullam rationem habeo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 3:5)
Simili discursu punctum Z locabitur in alia Hyperbola, cujus umbilici sunt A, C & axis transversus differentia inter AZ & CZ, duciq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IV. De Inventione Orbium Ellipticorum, Parabolicorum & Hyperbolicorum ex umbilico dato. 27:7)
Proinde tu quoque strepitum istum inanemque discursum et multum ineptos labores, ut primum fuerit occasio, relinque teque studiis vel otio trade.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 7:1)
Neque enim me praeterit actiones, quae recitantur, impetum omnem caloremque ac prope nomen suum perdere, ut quas soleant commendare simul et accendere iudicum consessus, celebritas advocatorum, exspectatio eventus, fama non unius actoris, diductumque in partes audientium studium, ad hoc dicentis gestus incessus, discursus etiam omnibusque motibus animi consentaneus vigor corporis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 2:1)
Ab altero latere nubes atra et horrenda, ignei spiritus tortis vibratisque discursibus rupta, in longas flammarum figuras dehiscebat;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION