라틴어 문장 검색

Adeon me esse pervicacem censes cui mater siem Ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 157)
Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris, et sonitu terrebis aves, et ruris opaci falce premes umbras votisque vocaveris imbrem, heu magnum alterius frustra spectabis acervum, concussaque famem in silvis solabere quercu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:17)
fas pervicacis est mihi Thyiadas vinique fontem lactis et uberes cantare rivos atque truncis lapsa cavis iterare mella;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 193)
desine pervicax referre sermones deorum et magna modis tenuare parvis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 315)
si quaedam nimis antique, si pleraque dure dicere credit eos, ignave multa fatetur, et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo, non equidem insector delendave carmina Livi esse reor, memini quae plagosum mihi parvo Orbilium dictare;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 124)
"unxere matres Iliae additum feris alitibus atque canibus homicidam Hectorem, postquam relictis moenibus rex procidit heu pervicacis ad pedes Achillei."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 174)
tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro insectere velut melior verbisque decoris obvolvas vitium?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.24)
sed hoc quoque notare contentus sum, ne arti quorundam pervicacium perplexae videar et ipse quaestionem addidisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 165:1)
nam ut eorum sermone utentem Vettium Lucilius insectatur, quemadmodum Pollio reprehendit in Livio Patavinitatem, licet omnia Italica pro Romanis habeam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 204:2)
prudens vero et constans vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 57:4)
nam saepe, qui adversus insectantem pugnassent, modestia mitigantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 58:2)
ut adversus Quintium Cicero non haec , sed ipsam etiam praetextam demissam ad talos insectatus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 327:3)
quae veteribus libris reperta mutare imperiti solent, et dum insectari volunt inscientiam, suam confitentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 296:2)
alcaeus in parte operis aureo plectro merito donatur, qua tyrannos insectatus multum etiam moribus confert in eloquendo quoque brevis et magnificus et dicendi vi plerumque oratori ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 64:1)
antiqua comoedia cum sinceram illam sermonis Attici gratiam prope sola retinet, tum facundissimae libertatis est et in insectandis vitiis , tamen virium etiam in ceteris partibus habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION