라틴어 문장 검색

offendet te superbus contemptu, dicax contumelia, petulans iniuria, lividus malignitate, pugnax contentione, ventosus et mendax vanitate;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 50:3)
Socraten aiunt colapho percussum nihil amplius dixisse quam molestum esse, quod nescirent homines, quando eum galea prodire deberent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 68:2)
errat cursu levis incerto molli petulans haedus in herba.
(세네카, Hercules Furens 2:9)
fronte nunc torva petulans iuvencus virginum stravit sua terga ludo, perque fraternos nova regna fluctus ungula lentos imitante remos * pectore adverso domuit profundum, pro sua vector timidus rapina, arsit obscuri dea clara mundi nocte deserta nitidosque fratri tradidit currus aliter regendos:
(세네카, 파이드라 4:21)
pampineus Liber, Mars trux, Tirynthius hirtus, nuda Venus, fecunda Ceres, pharetrata Diana, Iuno gravis, prudens Pallas, turrita Cybebe, Saturnus profugus, vaga Cynthia, Phoebus ephebus, Pan pavidus, Fauni rigidi, Satyri petulantes.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 17)
Quod perhorrescens ad epistularum transtuli cultum genus omne curae, ne reus cantu petulantiore sim reus actu;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:16)
procul ecce canoro demigrant Helicone deae quatiuntque novena lampade solemnem thalamis coeuntibus ignem et de Pieriis vocalem fontibus undam, quas inter vultu petulans Elegea propinquat celsior adsueto divasque hortatur et ambit alternum fultura pedem decimamque videri se cupit et medias fallit permixta sorores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam3)
"numquamne avidis arcebo rapinis hoc petulans foedumque pecus, semperque pudici decrescet mihi turba chori?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris12)
nec petulans acies blandique severo igne oculi, qualis, bellus iam casside, visu Parthenopaeus erat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati21)
Sed quae in stadio geruntur, indigna conspectu tuo non negabis, pugnos et calces et colaphos et omnem petulantiam manus et quamcumque humani oris, id est divinae imaginis, depugnationem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 18장 1:2)
hic est quem a Iuda redemistis, hic est ille harundine et colaphis diverberatus, sputamentis dedecoratus, felle et aceto potatus;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:7)
Mnesilochvs Petulans, protervo iracundo animo, indomito incogitato, sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore, incredibilis imposque animi, inamabilis inlepidus vivo, malevolente ingenio natus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 31)
et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti potest parasitus frangique aulas in caput, [vel] ire extra portam Trigeminam ad saccum licet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 111)
Colaphe, Cordalio, Corax, ite istinc, ecferte lora.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4236)
Colaphvs Num lignatum mittimur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4237)

SEARCH

MENU NAVIGATION