라틴어 문장 검색

"quae causa furoris, externi iuvenes - neque enim meus audeat istas civis in usque manus - , quisnam implacabilis ardor exturbare odiis tranquilla silentia noctis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권142)
Sed quae in stadio geruntur, indigna conspectu tuo non negabis, pugnos et calces et colaphos et omnem petulantiam manus et quamcumque humani oris, id est divinae imaginis, depugnationem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 18장 1:2)
Aspice impudicitiam deiectam a castitate, perfidiam caesam a fide, saevitiam a misericordia contusam, petulantiam a modestia adumbratam, et tales sunt apud nos agones, in quibus ipsi coronamur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 2:4)
sed ut iam sciret non id petulantiae suae sed Verginio absenti et patrio nomini et libertati datum, ius eo die se non dicturum neque decretum interpositurum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 493:2)
ea quoque ira alienavit a dictatore militum animos, iam ante infensos, quod implacabilis Q. Fabio fuisset et, quod suis precibus negasset, eius populo Romano veniam dedisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 506:1)
ut feras quasdam nulla mitescere arte, sic immitem et implacabilem eius viri animum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 546:1)
in qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperii vestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos si possent mitigari a feritate insita temptavi et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, tum demum vi atque armis coercendos ratus sum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 611:1)
de quibus causis hoc timeamus, multa succurrunt, quae dicerentur, nisi forte implacabiles furores implicaverint animos vestros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 547:1)
itaque petulantia mea me animi miseram habet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 22)
Quaeso hercle, mulier, si scis, monstra quod bibam, tuam qui possim perpeti petulantiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 158)
insomnia, aerumna, error, terror et fuga, ineptia stultitiaque adeo et temeritas, incogitantia excors, immodestia, petulantia et cupiditas, malevolentia, inertia, aviditas, desidia, iniuria, inopia, contumelia et dispendium,] multiloquium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 115)

SEARCH

MENU NAVIGATION