라틴어 문장 검색

fatum a Boethio diffinitur in IV De Consolatione Philosophiae;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 2:2)
(20) Et dicit Boethius IV De consolatione philosophiae, quod "fatum est inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus".
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 2:1)
et hoc modo Boethius in "[De] Consolatione philosophiae" loquitur de fato.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 6:3)
Unde Boethius in De consolatione philosophiae figurat multos circulos, in quorum centro cardo et causa est fati et fatalium.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:12)
(7) Ad hoc quod obicitur de illuminatione intellectus animae rationalis, secundum philosophiam dupliciter respondetur:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 13:1)
Sed Esdrae usus sum scriptis, ut cognoscant gentiles, ea quae in Philosophiae libris mirantur, translata de nostris.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:7)
Denique ego istam institui Philosophiam;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:51)
Ergo vel Philosophiae vel sapientiae Salomonis credite.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:53)
Quae videntur, inquit, membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt, uno ac simplici verbo descriptiones Philosophiae supergressus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:11)
Post quae ut ardua et seria terminata, ad procudendum ingenium vertebatur, et incredibile quo quantoque ardore, principalium rerum notitiam celsam indagans, et quasi pabula quaedam animo ad sublimiora scandenti conquirens, per omnia philosophiae membra prudenter disputando currebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 6:1)
Eumque post antegressos multiplices alios, purpureis subtegminibus texti, circumdedere dracones, hastarum aureis gemmatisque summitatibus illigati, hiatu vasto perflabiles, et ideo velut ira perciti sibilantes, caudarumque volumina relinquentes in ventum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 7:1)
Quo ita disposito, solis primo exortu, visis per montium vertices barbaris, ad celsiora ducebatur alacrior miles, nulloque invento (hoc si quidem opinati discessere confestim) eminus ingentia fumi volumina visebantur, indicantia nostros perruptas populari terras hostiles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 5:1)
Replicatoque volumine edicti quod missum est, et legi ab exordio coepto, cum ventum fuisset ad locum id continentem, quod gesta omnia Constantius improbans Caesaris potestatem sufficere Iuliano censebat, exclamabatur undique vocum terribilium sonu:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 6:2)
Et acta super eo gesta non sine magno legebantur horrore, cum id voluminis publici contineret exordium:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 4:3)
Quocirca in eos deinceps saeviens ut obtrectatores et contumaces volumen composuit invectivum, quod Antiochense vel Misopogonem appellavit, probra civitatis infensa mente dinumerans, addensque veritati complura:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION