라틴어 문장 검색

Sciendum est, inquit, in omnem disputationem philosophos admittere fabulosa, sed his uti solent, cum vel de anima, vel de aethereis potestatibus loquuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:3)
Ex hac itaque Macrobii traditione clarum est quae a philosophis de anima mundi dicuntur, per involucrum accipienda esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:1)
Alioquin summum philosophorum Platonem summum stultorum deprehenderemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:2)
quod si ad involucrum ista deflectamus, quae de anima mundi a philosophis dicta sunt, facile est rationabiliter cuncta accipi, nec a sacrae fidei tenore exorbitare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:18)
Nisi fallor, Spiritum sanctum intellexerunt philosophi ipsis animabus nostris vitam spiritalem, distributione scilicet suorum donorum, ut sicut singulae animae vita corporum, Spiritus autem sanctus vita animarum, quas vegetando ad profectum bonorum operum promovet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:1)
Hanc autem animae videlicet mundanae doctrinam praecipue diligentissimus philosophorum in Expositione Macrobius reliquit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:9)
Cum autem de Deo vel noo (gr.) nasci, aut creari sive fieri anima quandoque a philosophis dicitur, abusio est verborum magis quam sententiae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:51)
Creari tamen sive nasci seu fieri pro esse aliquo philosophi nonnunquam ponunt, ut supra meminimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:54)
Si quis autem me quasi importunum ac violentum expositorem causetur, eo quod minus propria expositione ad fidem nostram verba philosophorum detorqueam, et hoc eis imponam quod nequaquam ipsi senserunt, attendat illam Caiphae prophetiam, quam Spiritus sanctus per eum protulit, longe ad alium sensum eam accommodans quam prolator ipse senserit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:1)
Unde non sine causa maximus Plato philosophorum prae caeteris commendatur ab omnibus, non solum a peritis saecularium artium, verum etiam a Sanctis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:10)
Qui cum octoginta et unum vixisset, ab anno mortis ejus usquequo Ptolemaeus rex Aegypti Scripturas propheticas per septuaginta Hebraeos, qui Graecam linguam noverant, interpretandas habendas curavit, anni reperiuntur ferme novem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:16)
Ex quo liquidum est Platonicam sectam fidei sanctae Trinitatis plurimum semper assentiri, et eam diligentius caeteris omnibus philosophis a Platone, et sequacibus ejus distingui ac describi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:1)
Excellentius autem et convenientius ad interpretandum esse non dubito, si ad divinae deitatis gloriam hoc miraculum referatur, ut hoc ei Deus insigne praesagii conferret, qui divinitatis suae per eum diligentius arcana revelaturus esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:5)
Oportebat quippe ut summae sophiae, quae Christus est, verbum videlicet et sapientia Dei Patris, summus philosophus ejusque sequaces plurimum attestarentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:6)
Non enim sine causa hic philosophus prae caeteris commendatur ab omnibus tam fidelibus, ut supra meminimus, quam infidelibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION