라틴어 문장 검색

hic est, quem non capit Africa Mauro percussa oceano Niloque admota tepenti, rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos!
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X61)
numera, vix sunt totidem quot Thebarum portae vel divitis ostia Nili.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII12)
anne aliam terra Memphitide sicca invidiam facerent nolenti surgere Nilo?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV47)
tunc in ferculis Nilus, Arsinoe et ad simulacrum ignium ardens Pharos.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 88:4)
Nilus in aestatem crescit campisque redundat unicus in terris, Aegypti totius amnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:5)
est elephas morbus qui propter flumina Nili gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:6)
Hinc et Phoenices in sacris imaginem eius exprimentes draconem finxerunt in orbem redactum caudamque suam devorantem, ut appareat mundum et ex se ipso ali et in se revolvi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 12:1)
Adonin quoque solem esse non dubitabitur inspecta religione Assyriorum, apud quos Veneris Architidis et Adonis maxima olim veneratio viguit, quam nunc Phoenices tenent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 1:1)
Primos me ducis in ortus, Qua mare Lagei mutatur gurgite Nili.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:33)
Non minor hic Nilo, si non per plana iacentis Aegypti Libycas Nilus stagnaret arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:53)
Deseritur Strymon tepido committere Nilo Bistonias consuetus aves, et barbara Cone Sarmaticas ubi perdit aquas, sparsamque profundo Multifidi Peucen unum caput adluit latri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:13)
Phoenices primi, famae si creditur, ausi Mansuram rudibus vocem signasse figuris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:26)
sic, cum tenet omnis Nilus, Conseritur bibula Memphitis cymba papyro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:7)
Strymona sic gelidum, bruma pellente, relinquunt Poturae te, Nile, grues, primoque volatu Effingunt varias, casu monstrante, figuras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:78)
Non Uticae Libye clades, Hispania Mundae Flesset, et infando pollutus sanguine Nilus Nobilius Phario gestasset rege cadaver:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION