라틴어 문장 검색

Magnus quippe in hac scientia fructus est, si quis non nesciat, quod bonitas definita et sub scientiam cadens animoque semper imitabilis et perceptibilis prima natura est et suae substantiae decore perpetua, infinitum vero malitiae dedecus est, nullis propriis principiis nixum, sed natura semper errans a boni definitione principii tamquam aliquo signo optimae figurae inpressa componitur et ex illo erroris fluctu retinetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 1:2)
quarum figurarum numerus hoc modo definiendus est:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De parte altera longioribus numeris eorumque generationibus 1:2)
Hi definiuntur hoc modo:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione laterculorum eorumque definitione 1:3)
Omne autem, quicquid in propria natura substantiaque est inmobile, terminatum definitumque est, quippe quod nulla variatione mutetur, nunquam esse desinat, nunquam possit esse, quod non fuit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod omnia ex eiusdem natura et alterius natura consistant idque in numeris primum videri 1:1)
hic definita soliditas, illic infinita congeries multitudinis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod omnia ex eiusdem natura et alterius natura consistant idque in numeris primum videri 1:7)
Hic enim ex uno et duobus et inpari atque pari coniungitur, quae manifesta sunt aequalitatis atque inaequalitatis, eiusdem atque alterius, definitae atque indefinitae esse substantiae.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod omnia ex eiusdem natura et alterius natura consistant idque in numeris primum videri 1:13)
Ut etiam communiter definiamus:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:4)
Quid autem esset differentia terminorum superius definitum est. Hanc autem esse arithmeticam medietatem numerorum, ipsa ratio declarabit, quoniam eius proportio in numeri quantitate consistit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod primum de ea, quae vocatur arithmetica proportionalitas, dicendum sit 1:3)
Unius etenim mora momenti si decem milibus conferatur annis, quoniam utrumque spatium definitum est, minimam licet habet tamen aliquam portionem;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:5)
Sed summum bonum beatitudinem esse definiuimus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:22)
summo bono nihil potentius esse paulo ante definiuimus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:14)
si quidem, inquit, aliquis euentum temerario motu nullaque causarum conexione productum casum esse definiat, nihil omnino casum esse confirmo et praeter subiectae rei significationem inanem prorsus uocem esse decerno.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:3)
quodsi hoc fieri nequit, ne casum quidem huius modi esse possibile est qualem paulo ante definiuimus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:7)
— Aristoteles meus id, inquit, in Physicis et breui et ueri propinqua ratione definiuit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:10)
Licet igitur definire casum esse inopinatum ex confluentibus causis in his quae ob aliquid geruntur euentum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION