라틴어 문장 검색

et cum in omnibus Tarpeius esset inventus, in quo erant multa diversorum numinum sacella, actum est, ut exinde ad alia templa numina evocarentur sacrificiis, quo posset libere et sine piaculo templum Iovis exaedificare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4464)
nam futtile vas quoddam est lato ore, fundo angusto, quo utebantur in sacris Vestae, quia aqua ad sacra Vestae hausta in terra non ponitur, quod si fiat, piaculum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3392)
adeo autem a Romano ritu alienum est, ut, cum flaminica esset inventa tunicam laneam lino habuisse consutam, constitisset ob eam causam piaculum esse commissum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1202)
foedusque precantur infectum rogant, ut pro non facto sit, ne piaculum videantur admittere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2421)
quasi propter piaculum remotae arboris hoc videtur passus Aeneas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7724)
'inplacabile' autem periurantibus inplacabile.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8165)
nymphae enim sine piaculo non pos- sunt moveri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2703)
sed qui disci- plinas pontificum interius agnoverunt, ea die festo sine piaculo dicunt posse fieri, quae supra terram sunt, vel quae omissa nocent, vel quae ad honorem deorum pertinent, et quidquid fieri sine institutione novi operis potest:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2708)
"Etiam per quietem deos videmus, audimus, agnoscimus, quos impie per diem negamus, nolumus, peieramus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:15)
"Qui de ultima faece collectis imperitioribus et mulieribus credulis sexus sui facilitate labentibus plebem profanae coniurationis instituunt, quae nocturnis congregationibus et ieiuniis sollemnibus et inhumanis cibis non sacro quodam, sed piaculo foederatur, latebrosa et lucifuga natio, in publicum muta, in angulis garrula, templa ut busta despiciunt, deos despuunt, rident sacra, miserentur miseri (si fas est) sacerdotum, honores et purpuras despiciunt, ipsi seminudi!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:6)
"Sic eorum numen vocant, ad imagines supplicant, Genium, id est daemonem, implorant, et est eis tutius per Iouis Genium peierare quam regis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:11)
Non enim falsum iurare periurare est, sed, quod EX ANIMI TUI SENTENTIA iuraris, sicut verbis concipitur more nostro, id non facere periurium est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 139:1)
Ego, quondam legi quam puer sententiam, Palam muttire plebeio piaculum est, Dum sanitas constabit, pulchre meminero.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.21)
Nec, siquem falles, tu periurare timeto - Commodat in lusus numina surda Venus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 872)
Turpia quid referam vanae mendacia linguae Et periuratos in mea damna deos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11a17)

SEARCH

MENU NAVIGATION