라틴어 문장 검색

"aut vos pictorum docuit manus adsimulatis iure poetarum numen conponere monstris, aut lepida ex vestro sumpsit pictura sacello quod variis imitata notis ceraque liquenti duceret in faciem, sociique poematis arte aucta coloratis auderet ludere fucis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 213)
Humano capiti cervicem pictor equinam iungere si velit, et varias inducere plumas, undique conlatis membris, ut turpiter atrum desinat in piscem mulier formosa superne, spectatum admissi risum teneatis, amici?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:1)
'pictoribus atque poetis quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:3)
quanquam Varro in eo libro, quo initia Romanae urbis enarrat, lupum feminam dicit Ennium Pictoremque Fabium secutus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 233:4)
et pictor, cum vi artis suae efficit, ut quaedam eminere in opere, quaedam recessisse credamus, ipse ea plana esse non nescit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 289:2)
neque enim scientia desiderat instrumentum, quae potest esse consummata, etiamsi nihil faciat, sed ille artifex, ut caelator caelum et pictor penicilla.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 357:4)
An vero statuarum artifices pictoresque clarissimi, cum corpora quam speciosissima fingendo pingendove efficere cuperent, numquam in hunc inciderunt errorem, ut Bagoam aut Megabyzum aliquem in operis sumerent sibi, sed Doryphoron illum aptum vel militiae vel palaestrae, aliorum quoque iuvenum bellicosorum et athletarum corpora decora vere existimaverunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 285:1)
nam quis pictor omnia, quae in rerum natura sunt, adumbrare didicit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 272:4)
humano capiti cervicem pictor equinam si velit, et cetera ex diversis naturis subiiciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 123:2)
modicus autem atque opportunus eius usus illustrat orationem, ita frequens et obscurat et taedio complet, continuus vero allegorias et aenigmata exit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 233:1)
allegoria, quam inversionem interpretantur, aut aliud verbis aliud sensu ostendit aut etiam interim contrarium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 263:1)
habet usum talis allegoriae frequenter oratio, sed raro totius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 266:2)
nisi adiecisset dumtaxat fluctibus contionum, esset allegoria;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 267:2)
illud vero longe speciosissimum genus orationis, quo trium permixta est gratia, similitudinis, allegoriae, translationis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 268:1)
ceterum allegoria parvis quoque ingeniis et cotidiano sermoni servit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 270:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION