라틴어 문장 검색

Que iacet in multis dampnata suumque decorem Amittit, dum sola sui jam restat ymago, Sed nullo firmata manent concepta tenore, Ni tua conceptis applaudat gracia, ceptum Roboret atque suo confirmet munere uotum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:8)
Si te nulla mouent rerum discrimina, saltem Te gratis moueat tua gracia, suscipe uota Que damus et precibus deuotis pondera dona.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:18)
Si nos a patriis proscriptas sedibus omni Destituis uoto, deserte uincimur, omne Perdimus officium nostrasque relinquimus artes".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:19)
"Virgo parens rerum, superum germana meique Filia, celestis ortu, tamen incola terre, In terris que sola sapis diuina meeque Exemplum deitatis habes, fastidia mundi Que relevas fletusque tuo solamine tergis, Non tua degenerat a summa mente uoluntas, Nam patris ad uotum suspirat nata;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:1)
parentem In uoto sequitur patri non dissona proles.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:2)
Ergo potens uoti, celo demittitur alto Virgo, gradum properat illucque reuertitur unde Venerat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 18:1)
occurrit Racio uotoque potitam Laudat et actoris miratur dona superni.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 18:4)
Sic Veneris pestes, sic Martis decipit estus, Lunaremque globum que tandem singula uincens, Immensum consummat iter uotisque sororum Expectata diu Prudencia redditur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 18:8)
Occurrit Fronesi uirtutum turba suoque Pendet in amplexu, collum ligat, oscula prebet, Felicem laudat reditum, cum grata labori Reddatur merces, felici fine laborem Concludens, nec iam risus et gaudia uendat Spem timor offendens, cum res superata timorem Sorbeat et longo succedant gaudia uoto.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:1)
nostro non indiget actu Tam celebris factura Dei quam singula ditant Munera Nature, diuinaque uota beatam Efficiunt, nulloque caret uirtutis honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:5)
Hiis dictis plebs tota suos clamore fatetur Assensus, dominamque sequi quocumque feratur Spondet et ad uotum confestim facta sequuntur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 14:1)
Non minus Impietas seuit multoque superba Milite, maiori uoto sitit arma nec ullam Gaudet habere uiam, nisi fusa sanguinis unda.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:4)
Sistit equm, frenum retinens, sermone Senectam Aggrediens animosque truces et uota retardans, Prodit in hec:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:14)
Non arbor cultrum querit, non uinea falcem, Sed fructus dat sponte nouos et uota coloni Fertilitate premit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:8)
Pisces meae provisionis voto astricti, reformidant regularum mearum canonibus derogare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION